» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2609

Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS
Szamotuły, 1542-12-21
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-12

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 273-276

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1599, p. 276

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico observantissimo

BCz, 1599, p. 273

Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.

Salutem plurimam et mei commendationem.

Redditae sunt mihi litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quarum lectione varie sum affectus. Quod enim Reverendissimam Paternitatem Vestram intellexi cum morbo conflictari, haec adversitas eius valde me conturbavit, quod autem in consolando me solitam humanitatem mihi exhibuit, maerore animi, quem morte beneficentissimi domini parentis mei gravem concepi, magna ex parte sum levatus. Itaque ago et habeo immensas gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod et morti desideratissimi domini et parentis mei condoleat, neque oblivisci voluit amici sui fidelis et integri, quodque me sua amicissima et prudenti consolatione destitutum esse noluerit, quin et carmen lugubre, gratum defuncti amici memoriale, litteris adiunxerit. Curabo omni gratitudine haec testimonia benevolentiae eius promereri. A qua magnis precibus oro, ut in me eum amorem, quo beneficentissimum patrem meum fuit prosecuta, transfundere velit et eam vicissim persuasionem retineat, me in ea redamanda nullo officio defatigari velle.

Oro Deum, ut Reverendissimam Paternitatem Vestram praesenti aegritudine levatam ad multos annos incolumem servet.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Schamotuli, XXI Decembris anno Domini MD-o XLII-o.

Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor Andreas comes a Gorka etc. manu sua subscripsit