Letter #261
Jan ZAMBOCKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-08-25
received Toledo, [1525]-10-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generoso domino Ioanni Dantisco serenissimi domini, domini Poloniae regis apud caesaream maiestatem oratori, domino et amico meo observando
Salutem.
Si vales, bene est, nos hic, prout cuique fatale est, valemus.
Magnum chaos est inter nos et vos, itaque minime mirum est, quod litterae, quas ad te scribo aut pereunt, aut non perferuntur, aut supprimuntur. Memini ego, utique me tibi aliquot epistulas misisse, prout et nunc mitto atque ita, ut reliquum fasciculum a patre tuo ad me missum vicissimque a te (utpote ex tam diverso orbe) satis crebro litterae cum ad regem, tum ad ceteros mittuntur, ad me vero ne iota quidem praeter quasdam, quas ego XXI die Maii accepi, in quibus etiam massa auri Hispanici inclusa erat, pro quo et habui tibi iam aliis litteris (si modo perlatae sunt) gratias et praesentibus habeo. Utut est, sive scribis, et litterae mihi non redduntur, sive maioribus occupatus cessas, sive negligis, nihil refert, ego te nihilominus amo, te suspicio, de te (crede mihi) dies noctesque cogito. Illud tamen me non modice perturbavit, quod hodie primum intellexi tua consuetudine et familiaritate diutius mihi carendum esse, audio enim, te perpetuum oratorem istuc apud caesarem designatum esse atque de sumptibus necessariis tibi honorifice provisum. Si meorum dumtaxat commodorum rationem habere<m>, mallem tecum hic vel unam frugi cenulam, sed cum tuae laudi et dignitati faveo, eo aequiori animo fero tui desiderium, quod sciam eam condicionem, quae tibi vel invito obtigit, tibi et tuis decori et perpetuo ornamento futuram, modo vita suppetat.
Nescio, quo fato vel infortunio sit, ut quotiescumque a rege litterae ad te mittuntur, non prius mihi constat, quam ea ipsa hora, cum iam tabellarius dimittitur atque ita multa scribendi tempus mihi non conceditur, ut vel modo contigit, quod, si mihi paucis ante horis scire licuisset, litteras videlicet ad te mitti, nescio, si tibi gratificatus fuissem, certe Iliadae nostrarum rerum te explevissem, nunc, quia urgeor ab his, qui litteras mittendas curaturi sunt, cogor omnia relinquere, tuo forsitan commodo. Verendum enim erat, ne tibi forsitan importune obstrependo te occiderem. Illud scias serenissimum dominum nostrum regem atque ita et dynastas nostros ad retinendam et vindicandam veterem religionem eamque stabiliendam animum adiecisse, prohibetur severissimis edictis, ne Lutheri libri legantur et profanis de fide ne hiscere liceat in alterutram partem, hoc est neque eam vituperare nec laudare, idque eo accuratius fit, quod Slesia tota iam pridem, Prussia vero et praesertim Gdanum tuum doctrinam Evangelii, ut ipsi dicunt, ut nos errorem et sacrilegium, immo Cymerias tenebras, profitetur et sequitur.
Venerunt nuper huc decenti comitatu Gdanenses tui. Princeps legationis eorum idemque proconsul magister Georgius Cymmerman quidam, item Könnigk ex fabro ferrario senator factus, conati sunt rerum a se gestarum rationem regi reddere eiusque rei ore eiusdem magistri Georgii praefationem publice amplissimis verbis, sermone Germanico, Scripturas intermiscentes, praefationem fecerunt. Sed postea res in conclave reiecta est atque ita, libellis dumtaxat, cum eis agitur, a me ista omnia celantur. Nescio, quid rei est, admirabilis tela texitur, quam ego coniectura dumtaxat perspicio. Minitatur acriter Gdanensibus, nisi resipiscant. Quid futurum sit, Deus novit.
Dux Prussiae per Slesiam volitat. Collegium Varmiense magna contentione Brausperk et Tolkmit a rege repetit, nam quamvis dominus dux Prussiae secundum pactum eisdem oppidis cesserit, tenentur tamen pro rege, eo quod ea episcopus ipse per incuriam suam perdiderat. Et de Prussia ad praesens tantum.
A Turcis et Tartaris nulla nobis nunc sollicitudo est. Turcus templum Iani hanc aestatem totam occlusit, misit enim Ibreym Bassam (cuius opera et auctoritate, quamvis adulescentuli) praecipue utitur ad Orientis provincias, ut videlicet Egyptum Syriamque in novam ordinationem dirigeret, et priusquam idem Bassa redierit nemini bellum illaturus. Ita mihi nuntius eius, qui apud regem ad contrahendam amicitiam missus erat, mihi retulit.
Tartari inter se dissident. Quorum dissensione nihil nobis optabilius. Nepos ex fratre pepulit patruum regno, rursus patruus vires colligit. Nepos ipse, Aslam Soltan nomine, is videlicet, qui superiori anno incursioni in nos factae praefuit, misit huc ad nos his diebus oratores suos, asserens se victorem. Sed cum ego uni eorum obiecissem, cum victor existat, cur Chersonesum (quam ipsi fossam vocant) declinat, et per solitudines cum iumentis et mulieribus vagatur, illico obmutuit, et revera ita se res habet. Stativa in ulteriori ripa Borystenis e regione Towane fixit, ille vero, qui victus dicitur, quemque triennio ante imperator Turcorum in paternum regnum miserat, in sua sede manet atque ita in illa rerum varietate nos quiescimus.
Et tantum de externis non enim iam vacat scribere, nam urgeor. Illud tamen vel volanti calamo adscribam. Nuper dominus Iheroslaus de Lasko palatinus Syradiensis, fuit hic Cracoviae et praefecturam Mariemburgensem a rege obtinuit, tandem regem venatum in Niepolomice cum regina profi<ci>scente et ipse secutus est. Ibi (ut fieri solet) in nocturno symposio apud Severinum Boner, qui patruo in omnibus officiis successit, cum domino Andrea Posnaniensi ad quandam contentionem devenit et crescente iurgio alter alterum ad duellum provocavit. Res acta est hic Cracoviae in iudicio magna contentione, sed definitio eius in conventum Pyotrkouiensem, qui forsitan circiter Calendas Decembres haberi debet, reiecta est etc.
Ego tametsi decumanis fluctibus quatiar (de quo multa scribenda essent), tamen ut Marpesia rupes (Deo gratia) adhuc immotus maneo exercentibus me his, quos fortuna, cum ei iocari libuit, ex humili provexit et forte ex gurgustio, a quibus ego tamen me amari existimabam, at ipsi invidebant, quamvis nihil in me est, unde mihi invidere debeant, sed mala mens, malus animus etc. Litteras, quas factori tuo miseras, curavi ad Columbam tuam perferendas. Corrodentur libri tui a blattis, priusquam redibis.
Principes Moraviae sunt hic: dominus Ioannes de Bernsteyn, qui hodie apud regem publice peroravit, Demostenem tonantem diceres. Dominus item Dobyessz Czernohorski, ea proceritate et forma, ut Achilem vel Hectorem diceres.
Vale, vale, vale. Numquam tecum loquendo satiarer, sed cessandum est. Vale, iterum vale.
Craccoviae, XXV Augusti 1525.
Tuus Ioannes Szamboczski
Postscript:
Non vacabat relegere. Soles me relegare ad litter[as] regias vel domini episcopi Cracoviensis sed falleris. Non eadem est aeta[s] [n]on mens . Reicimus fixis etc., nosti cetera.