Letter #2613
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-01-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-01-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino clementissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Annum hunc ineuntem faustum et felicem precor Reverendissimae Dominationi Vestrae atque illi servitutem una meam defero.
Cardinalibus, ut primum certi hominis potestas dabitur, curabo ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae responderi. In fasciculo, quem ad me misit Reverendissima Dominatio Vetra, quod solum cupiebam, non reperi: dicta testium, qui Frauenburgi contra Alexandrum examinati fuerunt. Nam quae misit Vestra Reverendissima Dominatio, ea habebam omnia. Abest dominus Grabiia; apud eum esse dicta testium arbitror. Bene tamen faceret Reverendissima Dominatio Vestra, si ea mitteret, haec enim sola, si recte memini, requiri in urbe videntur.
Dominus Locka scripsit ad me. Nihil queritur, nisi quod petit sibi litteras mitti regias, quibus admoneatur venerabile capitulum, ne possessionem ei neget, quod neque decorum est, neque necessarium litteras eiusmodi dari.
Syndicus quid afferat, nescio, fidem et integritatem meam mihi non auferet. Mitittur et ad Daniae regem, et ad reginam Mariam nuntius: ad illam, qui has perfert Reverendissimae Dominationi Vestrae dominus Christophorus Conarscki. Nondum venerant litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, cum hoc iam erat ita constitutum. Per eum, qui mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras attulit, scribam, si quid erit praeterea scribendum: nam quae hic aguntur, ex latore praesentium Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet, qui instar vivae est epistulae futurus.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestra quam diutissime servet incolumem atque omni felicitatis genere cumulet. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, pridie Idus Ianuarii 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis