Letter #2615
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1543-01-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-01-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso.
Reverendissime in Christo Pater, eximie praesul et domine, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint Reverendissimae Paternitati Vestrae officiose et humiliter praemissa.
Gratiose Domine.
Causa domini Locca de ipsi tradenda possessione canonicatus et praebendae, necdum rationibus diversis nos in malam sequelam moventibus, apud nos ad perfectum constitui potuit, sed adhuc suspensa exsistit. Et necessarium putamus maturius desuper consulendum atque communi fratrum et praesentium, et futurorum necessitati pro iuramenti fide et debito nostro prospiciendum, ne error parvus in principio fiat magnus et inemendabilis in fine. Quod Vestram Reverendissimam Paternitatem pro officio nostro latere noluimus. Quae hoc ipsum gratiose in melius accipere velit.
Quam aeterno Deo superinscribed⌈DeoDeo superinscribed⌉ et nos eius gratiae commendamus.
Warmiae, 15 Ianuarii anno 43.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae officiosissimi praelati, canonici et capitulum ecclesiae Warmiensis