Letter #2617
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-01-19
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-04 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Warmiensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Non arbitror adhuc reverendissimum dominum meum Plocensem aliquid Reverendissimae Dominationi Vestrae esse responsurum. Affuit enim hinc per dies aliquot, nunc primum rediit.
Syndicus venit. Munus attulit insigne, de quo scripserat Reverendissima Dominatio Vestra, sed mihi tamen, ut scripsi, fidem et integritatem meam non auferet. Petitio eius haec est. Quandoquidem statutis terrarum Prussiae cautum est, ut ne quis earum indigena citetur ad maiestatem regiam, sed ea de appellationibus tantum cognoscat, ut hoc iure suo gaudere Gedanensibus liceat. Dixi ego illi petiisse hoc iam ante Reverendissimam Dominationem Vestram neque tamen adhuc obtinere potuisse. Quid ei sperandum sit, nescio, nam ubi cum regia maiestate res est, non video, quis alius praeter illam cognoscere debeat, sed si ex comitiis istis communis fieret omnium consiliariorum petitio, non omnino diffiderem aliquid impetrari posse. Nondum admissus est ad maiestatem regiam.
Nova huc allata sunt. Egressis praedatum e Buda Turcis, Andream Bathori cum suis Turcico more vestitis in urbem immissum et ea vi postea potitum esse. Quam certa sint, non habeo scribere, sed cognoscemus tamen brevi.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, pridie Fabiani 1543
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Nova de Buda recuperata scripta sunt ex Hungaria domino palatino Cracoviensi et domino castellano Biecensi. Videntur esse minime vana.