Letter #2619
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-01-25
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et solitam servitutis sedulitatem.
Non possum in singulas Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras singulares non agere gratias, quibus me pro abundantia suae in me gratiae et intervisere humanissime, et rerum earum certiorem facere non negligit, quae non aliunde ad nos perscribi solent compertiores. Omnino enim de Anglis et Scotis eo, quod Reverendissima Dominatio Vestra scripsit, hactenus fuit nobis compertius nihil.
Ego quod hinc Reverendissimae Dominationi Vestrae scriberem vicissim in hoc praesertim genere, nihil sane magnopere nunc reperio, nisi si Reverendissima Dominatio Vestra scire velit, ut certe vult, rediisse nudius tertius Vilamowski, internuntium regiae maiestatis, a Thurca et cum eo eiusdem Thurcae nuntium Kierdei, illum tot apud istam maiestatem legationibus functum. Reverendissimae Dominationi Vestrae non ignotum venisse una, ceterum, quod is attulerit, nondum etiam liquet. Illud plus nimio liquet Tartaros ad 60000 in istius attamen dicionem irruere, octigentos janiczeros et triginta tormenta secum trahentes, dubio procul haud sine afflatu instinctuque Thurcae eam expeditionem agressos.
Ex Ungaria tandem nobis letius allatum est nuntium, quod utinam sit certum. Scribitur Buda per Ungaros capta esse, arcem tamen Thurcis obtinentibus ac graviter illos urgentibus eiecturisque, nisi actutum eis submittuntur auxilia.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra querit de nuptiis, certius eo quotque esse nunc quidem potest nihil quo cum domino Zabka de sistenda hic ad diem sextam Maii sponsa hinc dimissus est, de quibus nuper ipsum principem ita loquentem audivimus, ut plane dubitandi locum relinqueret nullum atque adeo dimissi iam pridem sunt nuntii cum litteris caesaream maiestatem et praecipuos Imperii principes invitatum ad nuptias, in quibus de quo Reverendissima Dominatio Vestra certior a me fieri petit illustrissimus dominus Otto Henriccus eiusque frater Phillippus comites palatini Rheni eandem ad celebranda sacra invitantur. Sed de illo scribere aliud possum Reverendissimae Dominationi Vestrae nihil, quam eum prospera uti valetudine.
Comitiorum nostrorum hic agendorum nulla adhuc existunt initia, sane spirituales quidem domini in mora non sunt, adsunt etiam archiepiscopus et Poznaniensis, Plocensis, Chelmensis, Premisliensis, Camenecensis episcopi, reverendissimi nam Cuiaviensis et Craccoviensis desiderantur, sed secularium ex Maiore Polonia nemo etiam advenit.
Cum iis Reverendissimam Dominatiam Vestram sanam longaevamque feliciter valere opto eiusque veteri benevolentiae me meaque obsequia commendo.
Datae Cracoviae, die 25 Ianuarii anno Domini 1543.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae paratissimus servitor Severinus Bonar manu propria subscripsit