Letter #2635
Rector, doctors and masters of the University in Frankfurt an der Oder to Ioannes DANTISCUSFrankfurt an der Oder, 1543-03-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni, ecclesiae Warmiensis Praesuli, domino nostro gratioso
Salutem.
Philippus Sagius Marienburgensis, homo Prutenus, et cum tibi, Reverende Domine, non ignotus, tum vero etiam deditissimus optimarum artium, quibus ab ineunte aetate in Prussia operam dederat, facilius discendarum gratia Francophordiam huc in academiam nostram superiori anno se contulit et in celebri hoc omnis generis litterarum ludo rectissima studia sua <per> annum ita coluit, ut omnibus nobis, quibus est ipse cognitus (est autem universo iam collegio nostro notissimus) non vulgarem sui spem expectationemque fecerit planeque persuaserit, si fortuna iniqua et durum telum paupertas ei non obstiterit, in doctum ac praestantem virum brevi eum evasurum.
Quae cum ita sint, et nobis quidem constet humanissimo et optimo iuveni nullas opes esse, quibus ipse se alere et studia sua tueri casusque suos sustentare possit, adeo, ut egestate adductus nuper famulum hic in academia nostra egerit communem, non dubitavimus rogatu eius has pro ipso ad Reverendam Dominationem Tuam litteras dare proque tua erga omnes doctrinae pietatis studiosos homines voluntate liberalitateque abs te petere, ut, quemadmodum saepe alias multorum subvenire inopiae consuevisti, ita et nunc egregii huius iuvenis tenuitati benignitate tua succurrere digneris. Et quoniam Christianae et catholicae religionis UUB, H. 154, f. 68v litterarumque sacrarum mire est amans, proventibus alicuius in tua ditione sacerdotii eius rationibus ita consulere velis, ut annua stipe aliquamdiu otium eius foveat.
Qua is beneficencia tua tibi devinctus confectis suis studiis (quae quidem biennio aut ad summum triennio est confecturus) et ad te postea reverti, id, quod ipsi maxime est in votis, et tibi imprimis non incommodam aliquam navare operam suorumque studiorum fructus aliquos uberiores et maturiores promovere possit. Tametsi, ne nos quidem interea aut ullo tempore locoque ubi occasio oblata fuerit, eius emolumenta sumus neglecturi neque certe sollicitudinem, quam de illo semel suscepimus, deposituri. Id si Reverenda Dominatio Tua, ut speramus, effectum nobis dederit, apud ipsum quidem optime omnino rectissimeque posuerit. Promittimus enim atque spondemus Reverendam Dominationem Tuam dignos e suo munere fructus perpetuae eius gratitudinis et memoriae percepturam.
Nobis autem, qui praeclara indole adulescentes et studiorum laude morumque probitate, et vitae pietate integritateque insignes praecipue diligere solemus, non minus gratum fecerit ac si in nos ipsos beneficium id contulerit. Certe quicquid ei commodaveris, id totum et universum in eo nobis existimabimus commodavisse. Ac de tua quidem voluntate, qua es bonitate atque munificentia, cum nos plane on the margin⌈planeplane on the margin⌉ non dubitemus, UUB, H. 154, f. 69 tum is, pro quo haec scribimus, plurimum sane confidit sibique omnino pollicetur has litteras nostras maximum apud Reverendam Dominationem Tuam pondus esse habituras. Quae ne eum spes fallat, maiorem in modum etiam atque etiam rogamus. Bene valeat Reverenda Dominatio Tua.
Francophordii ad Oderam, Calandis Martii, Anno a Christo nato 1543.
Rector, magistri et doctores Academiae Francophordianae