Letter #2637
Johann LEHMANN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1543-03-14
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Multis modis me Tuae Paternitatis litterae delectarunt, Praesul Ornatissime, primum enim ex iis intelligebam suspicionem meam nullam fuisse, sed Tuam Paternitatem ea, quae superioribus meis litteris inserueram, eo animo, nempe benevolo et amico, quo et a me scripta erant, accepisse. Deinde me certiorem reddiderunt de Tuae Paternitatis profectione, ad quam etiam me ex singulari Tuae Paternitatis erga me favore vocarunt, et dici non potest, quam gratum illud mihi fuerit. Nam etiamsi apud parentes meos, qui mihi sunt carissimi, vivam, tamen plane taedio huius vitae afficior, cum hic delitescere cogor, ubi nulla mihi datur nec sit ansa ad maiora progrediendi. Quare promitto cum magna gratiarum actione Tuae Paternitati me, Deo volente, affuturum et cum illa, quocumque motura sit, pedem profecturum, sic tamen, ut et mihi aliquid officii a Tua Paternitate iniungatur, ne fucus in tuo comitatu esse videar, lubentissime enim, quidquid officii mihi impositum fuerit, modo par meo ingenio et viribus sit, feram. Spero etiam me apud Tuam Paternitatem habiturum vestem, ut non opus sit mihi eam hic confici.
Quae Tua Paternitas de diplomate in decoctorem litteris suis addidit, parentibus meis exposui, qui fatentur se non sufficientes gratias Tuae Paternitati prae benevola hac erga immeritos illos propensione reffere posse. Dederam ad istum nebulonem parentum nomine litteras, quibus eum admonui, ut rationem haberet suae famae et aestimationis et debitum suae fidei commissum solveret, ad quas satis superbe respondet. Negat se aufugisse nec vult audire, quod contra depositam in suo chirographo fidem fecerit, tandem pe
tit sibi dari quattuor terminos, quibus se soluturum debitum promittit. Harum litterarum exemplar ad [Tuam] Paternitatem misissemus, sed verebamur, ne nimium illi molesti ess[e]mus. Petimus tamen obnixe Tuae Paternitatis, quid nobis hac in re f[a]ciendum sit, consilium, dubitamus enim, an isti nebuloni h[a]benda sit fides, nam semel malus semper praesumitur [ma]lus, hic autem bis malus fuit. Existimamus autem no[n] plus apud eum diplomate
Tuam Paternitatem Deo Optimo Maximo commendamus ac precamur u[t] pro Divina sua clementia Tuae Paternitati dignetur concedere lo[n]gam et prosperam valetudinem illique satis virium ad instantem profectionem suppeditare.
Tuae Paternitatis deditissimus et observandissimus