» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2641

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1543-04-12
            received Siedlec, 1543-04-23

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 701-704

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1601, p. 704

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

BCz, 1601, p. 701

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Reddidit nobis nuntius Vestrae Paternitatis litteras, ex quibus et veteres tumultus continuari et novos ordiri et orbem Christianum bellis arsurum cognovimus. Ea nova tametsi non iucunda sunt, officium tamen Vestrae Paternitatis in eis nobis significandis gratum habemus.

De Georgio Ssewka curae nobis semper antea fuit magnae, ut is vir ad hunc magistratum eveheretur, in quo non leve momentum sic aut sic illius gerendi consistit. Nunc etiam post hanc recentem Vestrae Paternitatis praemonitionem tanto magis elaborabimus, ut ne in petitione eius magistratus a quocumque vincatur, quanto magis perspicimus illum ex re et dignitate tam sacrae regiae maiestatis, quam ex usu et utilitate rei publicae civitatis Gdanensis esse futurum.

Exspectamus ab ipso Georgio mappas seu mensalia. Quae cum reddita nobis fuerint et placuerint, plura alia afferri nobis et eius opera uti optabimus.

Bene et feliciter valeat Vestra Paternitas.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracoviae, die XII Aprilis MDXLIII.

Ex commissione propria s(acrae) or s(erenissimae)s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae) reginalis maiestatis