Letter #2643
Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUSParis, 1543-04-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-06-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi etc., domino ac maecenati suo perpetua fide colendo
Quanto me desiderio Celsitudinis Tuae torserint litterae, vel hinc coniecturam facies, quod iam annus elapsus est integer, ex quo eas semper anxio exspectaverim animo, nisique mihi sollicita Celsitudinis Tuae cura perspecta toties esset, accessisset ad huc, quem ex communi temporum calamitate capio, dolor vix tolerandus, quod me ab eo, in quo omnes mihi spes repositae erant, destitutum putassem. Quem scrupulum mihi excussum vehementer gaudeo. Ea enim est itinerum huiusce tempestatis ratio, ut post semestre ad me vix tandem perveniant a Celsitudine Tua missae litterae. Quae a te in Novembre ablegabantur, hodie, 18 Aprilis, primum huc appulerunt. Ex quibus, quod perspicerem liberalitatem innatam Celsitudini Tuae in nos eandem esse, magna perfusus sum laetitia.
Quid aliud faciam, praestantissime princeps, quam ut liberalitatem tuam admirer? Benevolentiam vero tantam in nos obuiis excipiam osculis. Quam commodum obvenerint mihi viginti illi vallenses, non facile dixerim. Fecerunt sane, ut respirarem animumque, qui iam paene totus evanuit, resumerem. Erat mihi hisce quadraginta ieiuniorum diebus conflictatio, sane incommoda cum febribus, quae effecit, ut hic aeris alieni mihi nonnihil contrahendum esset. Ex quo me tui muneris liberalitas extraxit.
Aureliam me et medicorum consilium et legum, quae ibi est, diligens tractatio invitat, faciendum igitur censeo, quoniam et valetudinis nonnihil affectae mihi habenda sit ratio, et iuris civilis plane esse rudis nolim. Ut hac aestatem ibi transigam, quod cum Celsitudinis Tuae adminiculo fiat, vehementer oro. Non enim te latere arbitror legum disciplinam ex celeberrima hac academi{c}a senatus consulto esse submotam, non secus quam ex Platonis illa, quam instituit, republica, poesis, ex Laceaemoniorum civitate – musicae exactior cognitio arcebatur. Nisi igitur oleum et operam hactenus impensam mihi perire velim, faciundum censeo, ut ad semel exorsam telam recurram eamque tuo auspicio pertexam. In patriam sine maximis expensis hac rerum tempestate reditus mihi paene interclusus videtur, nisi totius supellectilis nostrae librorumque, quibus vigiliarum et laborum meorum omnem sementem credidi, iacturam facere neque apertissimo periculo exponere velim. Efficiam sane, ne te umquam liberalitatis neque me peregrinationum poeniteat. Aureliam ipsam (quoniam iam ea pars Galliae a me lustrata est) diligenter elegiaco carmine ad te descripsi, quod cum sibi iam typographus posceret, nolui committere, ut tam celeriter quasi immaturus quidam fructus decerperetur, praesertim cum in animo sit urbem, quam antea velut per transennam aspexi nunc diligenter excutere eaque inserere, quae me fugisse poterant. Quamprimum censuero maturuisse carmen, emittam, sic tamen, ut prius expectem, quid tu de Lutetia nostra iudices. Teritur hic multorum manibus, passim probari audio. Quod tamen ego numquam carminis elegantiae, sed magis populi errori et vanitati asscripsi.
Tuae Celsitudini in manu est nascentis ingenioli nostri spem vel fovendo ad frugem aliquam perducere, vel deserendo quodammodo adhuc in herba existentem supprimere. Quorum utrum Celsitudo Tua sit factura, ut non dubito ita, ut maturitas rebus tam perturbatis accedat, vehementer oro. Incredibile est, quantum animum angeat Italiae illa lustrandae obiecta spes, de qua Celsitudini Tuae nunc molestus esse non audeo, hoc tamen unum affirmo, ex ea tantum splendoris liberalitati tuae patriaeque nostrae communi accessurum, quantum mihi utilitatis et eruditionis.
Valeat Celsitudo Tua feliciter meque parentesque meos cum tota familia ut sibi commendatos habeat, obnixe oro. Eo mihi scribendi ad Celsitudinem Tuam intentum est, modo si tabellarium eundem, qui tuas nobis attulit, negligere nolo.
Vale iterum.
Lutetiae Parisiorum, anno 1543, 18 Aprilis.
Celsitudinis Tuae addictissimus alumnus Eustathius a Knobelsdorf