Letter #2644
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-04-28
received on the way to Miechów, 1543-04-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni... Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Ex litteris, quas ad me scripsit reverendissimus dominus, quas praesentibus inclusas mitto, quid agatur de serenissima sponsa Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Sunt, qui postridie Ascensionis Dominicae eam ingressuram Cracoviam dicant. Sed pro certo affirmari audio a certis hominibus, quod Sabbato ipso die Crucis ingressura sit. Utcumque habebit res, si non potest citius, pridie saltem Ascensionis huc Reverendissima Dominatio Vestra veniat. Stabula curari alibi non potuerunt, nisi in Casimiria atque id non sine magno negotio. Avenae numerus ingens est coemptus, quae venit iam non paulo minoris.
Dominus castellanus Gedanensis fuit apud me, de privatis quibusdam causis suis mecum egit, de citatis ne verbo quidem meminit. Ad reverendissimum dominum Culmensem eo ipso die sub vesperam adii, quo venerat. Consilium a me dari sibi petiit, quorum opera uteretur, quandoquidem abest reverendissimus dominus Plocensis, de citatis verbum nullum.
Postridie ad rus meum me contuleram. Interea ille, ita ut ego suaseram, reverendissimo domino Praemisliensi se adiunxerat ac principes salutavit, qui per eum ipsum dominum Praemisliensem ei responderunt. Hesterno die iterum accessi, ibi multa mecum communicavit, quemadmodum esset meo usus consilio et a serenissimis principibus satis humaniter acceptus. Munera etiam ostendit, quae afferre decreverit. Ibi de citatis multa mecum egit. Consilium a me dari sibi petiit, si qua ratione succurri illis posset. Longum esset omnia scribere, quae coram ex me audiet Deo bene iuvante Reverendissima Dominatio Vestra. Illud autem fuit meum consilium, ut exspectaret adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae et communica[to] cum illa consilio subvenire citatorum rationibus conaretur. Cupiebat initio absolvere se ante nuptias, sed exspectaturus iam videtur reverendissimi domini Plocensis reditum. Nam adhuc sibi aditum non patuisse ad reverendissimum dominum archiepiscopum querebatur. Sed coram fusius de omnibus.
Interea me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo, quam salvam ad nos Deus et incolumem perducat.
Cracovia, quarto Calendas Maii 154[3].
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis