Letter #2655
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-07-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-09-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Plocensi Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quae Gedani aguntur, sine dolore audiri non possunt. Utinam his malis obviam iri posset. Designati sunt legati ad eam civitatem, quos volebat Reverendissima Dominatio Vestra, sed legatio nondum scripta est. Nunc propter pestis metum serenissimi principes hinc discedunt. Ego quoque hodie cogito Columbam versus Deo bene iuvante. Ibi cum magis ero a negotiis istis liber, instructionem scribam. Regia maiestas senior in Niepolomice, iunior in Lituaniam absque coniuge proficiscitur.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras restitutionis in integrum. Litteras appellationum puto fore, ut afferat dominus Loca. Is, quae hic aguntur, narrabit, nam mihi in procinctu cum sim, plura scribere non vacat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, quinto Calendas Augusti 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis