Letter #2656
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-07-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-09-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico honoratissimo
Reverendissime Domine, amice carissime et frater honoratissime.
Commendo officiosam voluntatem meam, plurimam salutem et felicitatem.
De Vosczkowa quae scribit Reverendissima Dominatio Vestra, non est, quod putet ei esse creditum. Perspectior enim est fides Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam ut cuiusquam, nedum mulieris, de ea delationi credatur. Quamobrem litteras ad Dominationem Vestram remitto atque una eas mitto, quae in appellationis negotio transcriptae hic sunt. Cetera ex hoc servitore meo Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
Commendo meam officiosam voluntatem Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam felicem esse beneque et diu valere opto.
Datae Cracoviae, XXVIII Iulii anno Domini MDXXXXIII-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae frater et servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius subscripsit