» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #266

Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1525-09-12
            received Toledo, [1525]-11-28

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 247, p. 29- 32

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 351
2register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 463

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Magnifico domino Ioanni Dantisco secretario et oratori regio, amico carissimo

Magnifice domine amice carissime.

Scripsimus vobis de mense Iunio satis diffuse de rebus omnibus, quae tunc occurrebant et miramur, quod tam diu litterae nostrae ad vos perlatae non sint. Speramus tamen illas vos aut iam accepisse aut brevi accepturos esse. Habuimus hoc anno pacem a Thurcis et Thartaris utcumque multum nobis ab illis timebamus conscriptique erant milites mercenarii ad numerum quinque milium ad praesidia finium regni, qui hactenus ibi militant.

Gedanenses vestri multa novarunt in urbe sua per seditionem popularem plurimaque contra Deum [et] beatissimam virginem matrem eius ac omnes sanctos indignissima commiserunt [et d]ivinissimum sacramentum blasphemarunt, ciboria, altaria, imagines, picturas [in e]cclesiis confregerunt et contumeliose eiecerunt, calices, patenas, cruces et ali[a] [clen]odia de eccelssis acceperunt et asportarunt, monachos et moniales spolia[runt et] de monasteriis eiecerunt, novas sectas et novam religionem invexerunt [proco]nsules, consules et alios officiales civitatis licentiosissime deposuerunt et opprobriis affecerunt aliosque in locum ipsorum indebite suffecerunt, burgrabium contra auctoritatem maiestatis regiae exauctorarunt et novas de illo constitutiones in derogationem potestatis maiestatis suae fecerunt, iudicia regia violarunt, furcam et rotam in foro exstruxerunt, ecclesiam vestram parrochialem et alias in civitate illa Luteranis sacerdotibus et apostatis contulerunt et alia innumera facinora perpetrarunt. De quibus omnibus admonuit eos maiestas sua benignissimis verbis per litteras suas mandavitque illis, ut si ea vera essent, primum omnium religionem sanctam catholicam ad eam observationem et ordinem, quem a maioribus suis per manus accepissent, omniaque alia, quae mutata, destructa, ablata, violata et facta essent, restituerent et emendarent. Ipsi vero non dato ullo responso per litteras, miserunt nuper huc oratores suos, qui potissimi huius totius tragoediae auspices et antesignani perhibentur, videlicet magistrum Geogorium ...ermanum proconsulem et quinque alios de consulatu et plebe, qui multa d[ixeru]nt et scriptas apologias maiestati regiae dederunt, quibus praetextu quidem verbo[se] omnem [o]boedientiam, fidem et subiectionem testati, sensu tamen et re ipsa omnia paene confessi, rationes addebant, quibus ea sua commissa tueri et culpam diluere nituntur. Retinet eos hactenus apud se maiestas regia et retinebit, donec maturius consilium capere possit. Quo pacto debit[o] et officio Christiani regis satisfecisse videri possit non vultque tantam insolentiam et temeritatem illorum hominum abire inultam.

Quid actum sit de concordia inter maiestatem caesaream et Christianissimum regem Galliarum, simul et de conubiis, de quibus hic fama est, nobis, rogamus te, quam diligentissime perscribas et [bene] valeas.

Datae Cracoviae, die duodecima mensis Septembris, M[-o] D-o XXV-o.

[Petr]us episcopus Cracoviensis [et v]icecancellarius subscripsit