⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, in quibus a nobis initio petit, ut in iis, quae venerabilis ⌊Iohannes Benedicti⌋, doctor medicus noster, pro illius capitaneo Braunsbergensi ⌊Georgio a Proyke⌋ dicturus esset, faciles nos praeberemus. Qui quod nunc a nobis propter morbum suum abest, quid petat Paternitas Vestra ignoramus. Quod nobis Paternitas Vestra consilium dat, ut consulibus Gedanensibus, quibus causae in comitiis dicendae diem diximus, potestatem diem antevertendi priusque causam, quam comitia fierent, dicendi faceremus, id accepissemus, si, priusquam eadem de re negassemus ⌊illustri duci Prussiae⌋, Paternitatis Vestrae ad nos litterae perlatae fuissent. Verum quod ⌊duci⌋ negavimus, hoc Paternitati Vestrae concedere nescio quam nos deceat. Ex sententia et consilio Paternitatis Vestrae designavimus venerabilem ⌊Paulum Plothowski⌋ praepositum Warmiensem, oratorem ad ⌊conventum Prussiae⌋ sancti Michaellis, qui de contributione in hunc quoque annum decernenda nostro nomine admoneat. Admonebimus ⌊regni nostri⌋ episcopos, ut et ipsi contributionem suis in ⌊Prussia⌋ indigenarum ad morem imperent.
Quod Paternitas Vestra nobis supplicat, ut serenissimam ⌊nurum nostram⌋ paterno amore complecti non desinamus, in eo nobis numquam dissimiles erimus, quo enim amore eam huc ad nos attraximus, eodem et maiore etiam confovebimus perpetuo, si quidem in ea spem posteritatis nostrae repositam esse videmus.
Valeat Paternitas Vestra.
Datum in ⌊Niepolomicze⌋, 1 Septembris, anno Domini MDXLIII-o, regni nostri XXXVII-o.