Cum quaererem diligentius ex reverendissimo ⌊domino meo Plocensi⌋, num quid litterarum ad me dedisset Reverendissima Dominatio Vestra, oblatae mihi sunt hac ipsa hora, quibus vereor, ut per festinationem cubicularii respondere possim. Responsi regii miror, si aliud exemplum habet reverendissimus ⌊dominus Culmensis⌋, quam quod datum est per me Reverendissimae Dominationi Vestrae, aut quo errore factum sit, quod ⌊vicini⌋ nomen perscriptum ibi sit, quod ego tollendum ex consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae curaveram.
De schola numquam mihi suboluit privatae rei consuli, non publicae. Tanto magis gaudeo non cessisse illis ex sententia. Laboratum est apud me plurimum, sed mihi semper iniquum visum est monasterium suis fructibus spoliari. Ut consiliariis tutela committatur, cum opportunum fuerit, suggeram.
De ⌊doctore Ioanne⌋ allatum huc fuit, quod diem suum obierit, et iam ad canonicatum Sandomiriensem alius hic erat receptus, sed renuntiatum est postea eum vivere. Litteras regias contra ⌊Ceritam⌋ memini me Reverendissimae Dominationi Vestrae ⌊Cracovia⌋ remittere una cum diplomate de appellationibus idque per dominum ⌊Locca⌋ confratrem meum. Miror, si non reddidit. Sed et litteras restitutionis pupilli miseram per quendam Gedanensem, cui ad Reverendissimam Dominationem Vestram commendaticias dederam. Nomen mihi non succurrit. De commissione contra ⌊Ceritam⌋ non memini mihi quicquam scribere Reverendissimam Dominationem Vestram. De inventario curae mihi futurum est, nisi quod nomen pupilli nescio et quae scripta in causa habebam, ⌊Cracoviae⌋ reliqui{o} neque satis memoria teneo.
Litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae apertae per ⌊reverendissimum dominum⌋ mihi sunt redditae. Erat in illis scheda, in qua de novis fit mentio. Quae tame[n] illa fuerint, nescio, nam perscripta non reperi. Illud mirari satis non possum esse, qui ne hoc quidem ferre possint, ut ad cancellariam novae res perscribantur, ad quam olim referebantur omnia. Adeo soli volunt rerum omnium potiri.
De novis rebus deque ⌊comitiis⌋ ex ⌊reverendissimi domini⌋ litteris cognoscet. Scripsi et ego ante biduum pe[r] ⌊domini thesaurarii⌋ famulum. Interea nihil accidi[t] scriptu dignum, nisi quo proelio decertaturi nostri cum ⌊Turcis⌋ feruntur. Deus Christianorum consilia secundet. Quem precor, ut Vestram Reverendissimam dominationem diu servet incolumem. Cuius me gratiae etiam atque etiam diligenter commendo.