Letter #2674
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-11-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Warmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accipimus excusationem Paternitatis Vestrae, quod mandata nostra exsecuta adhuc non sit et moram hanc illius boni consulimus. Modo ut ne longiorem interponat, nam post semel missa mandata nostra diversum deinceps aliquid decernere non esse gravitatis nostrae videtur. Cetera ex <litteris> reverendi in Christo patris, domini Samuelis episcopi Plocensis et regni nostri vicecancellarii sincere nobis dilecti Paternitas Vestra cognovit procul dubio, cui non gravatim ea concessimus, de quibus illius nomine nobis supplicavit. Thesaurarium terrarum nostrarum Prussiae, etsi fides eius satis nobis commendavit, commendatiorem tamen reddent litterae Paternitatis Vestrae.
Quae bene valeat.
Ex Wieliawiesz, prima Novembris anno Domini M-o D-o XLIII-o, regni nostri anno XXXVII-o.
Ex commissione propria regiae maiestatis