Letter #2678
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1543-11-10
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-29 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quo die nuntius Reverendissimaemae Dominationis Vestrae discesserat, scr stain⌈[cr]cr stain⌉iptae sunt litterae ad consiliarios de prorogatione comitiorum ad festum Epiphaniarum. De loco ms. tempore(!) ⌈locoloco ms. tempore(!) ⌉ nihil est mutatum neque videmur hinc nisi sub comitiorum tempus discessuri.
Festa Natalitia celebrabimus hic non sine magno incommodo et difficultate. Qua de re libenter celerius Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem fecissem, sed per quem scriberem, non habebam, cum praesertim affuissem cum reverendissimo domino octo abhinc miliaribus, ubi iusta persolvimus domino castellano Lublinensi. In cuius locum est suffectus frater domini palatini Sandomiriensis, qui fuit castellanus Polanecensis, Andreas, si recte memini, a Tenczin. Castellanatu Polanecensi sub paper damaged⌈[ub]ub paper damaged⌉ornatus est is, qui habet in matrimonio sororem reverendissimi domini, capitaneus Przedboriensis. Capitaneatum Zavichostiensem possidet dominus Stanislaus, frater reverendissimi domini, qui est castellanus Sarnoviensis.
Alia, quae scribam, nova nulla sunt. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Sandomiria, pridie divi Martini 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis