Letter #2679
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1543-11-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-29 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis commendationem.
Heri cum ex aula redirem sub noctem, redditae mihi sunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Nondum licuit schedam illius manu scriptam reverendissimo domino ostendere, quod faciam aut hodie vespere, aut cras. Proficiscor enim nunc ad doctorem Ioannem, ut eum ad serenissimam maiestatem regiam adducam. Simul ut lecta fuerit a reverendissimo domino, remittam Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Liaszota, aulicus reginalis maiestatis, missus ab illa fuit ad caesarem. Is heri rediit, multa narrat de caesaris successibus, qui nunc Lutetiam oppugnat.
Aliud, quod scribam, nihil est. Videtur esse remissior morbus maiestatis regiae. Spes est eum vires non esse sumpturum; hodie medicinam accipit.
Deum precor, ut Reverendissima Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me iterum atque iterum commendo.
Sandomiria, postridie Divi Martini 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis