Varie sum affectus litteris Celsitudinis Tuae, dignissime Praesul, quantum enim recreatus munere, quo denuo studia nostra promovere dignatus es (viginti Ioachimicos dico, quos iterum avunculo huc mittendos annumerari iussisti), tantum perturbatus sum ea litterarum parte, quae valetudinis tuae etiamnum affectae, mentionem faciebat. Etiamsi non dubitem hunc dolorem mihi communem cum multis esse, tamen ob hoc potissimum animum meum angit, quod praesentium rerum statum non per transennam, quod quidam novarum rerum studiosi factitant, verum probe excussum intueri soleam. Video, quantum honoris, dignitatis, amplitudinis patriae nostrae accedat ex eruditione, eloquentia et prudentia tua. Video felicitatem civium meorum, quam illos beauit lenitas, mansuetudo et humanitas tuae administrationis, quibus tu ita fulges, ut si alius nobis ex omnibus exoptandus esset, quem conferre tecum possemus, non haberemus. Iure igitur reipublicae nostrae felicitatem passim praedicare soleo, quod nacta sit ducem non solum philosophiae studiosum, sed etiam, qui cum vetustissimis philosophis conferri posset, qui litterarum splendorem nequaquam in tenebris iacere passus est, sed in lucem proferens, quantum eo respublica adiuvari posse{n}t, suo exemplo declaravit. Vidi inde, Dantisce mi (nihil equidem auribus tribuam, dicam, quae ne illi quidem inficias ire audent, quibus minus dextrum de aliorum administratione solet esse iudicium), vidi, inquam, repperique, cum veluti postliminio e ⌊Germania⌋ reverterer, tantum urbanitatis, humanitatis, comitatis in patria nostra, tua provincia apud eos, quos reliquae nationes, ob caeli fortassis asperitatem, pro barbaris habent, quantum numquam in mentem venit optare. Nec mirum, domi habent, a quo discant, ad quem, veluti speculum quoddam, vultus, mores animumque totum componant ita, ut mihi nunc tandem ex tripode illud prolatum videatur: Scilicet in vulgus manant exempla regentum. Quod alibi ⌊Claudianus⌋
cf. Claud. De Consulatu Stilichonis 1.168 ⌊dicitcf. Claud. De Consulatu Stilichonis 1.168 ⌋. Scilicet in vulgus manant exempla regentum, utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur. Cui tu quantum tribuas, nescio. Ego certe singulos eius versus, singula testimonia, ne dicam, oracula puto.
Neque est, quod putes, me liberalitate solum pellectum te in oculis ferre, habet ea in se quicquam philtri: prudentia tua, ingenii amplitudo, rerum tanta experientia sunt, quae me in admirationem tui trahant faciantque, ut animum numquam explere possim dulcissima tui recordatione. Haec ut patriae nostrae regnoque totius ⌊Poloniae⌋ saepius magno emolumento fuerunt, ita, spero, mihi aliquando utilissima fore. Habebo enim ducem, cuius vestigiis insistam, auspicio progrediar, iudicio acquiescam, in quem, veluti numen aliquod tum in dicendo, tum faciendo intuear, cuius ego, si suavitatem carminis, orationis sublimitatem assequi minus potero, faciam, quod ⌊Stathius⌋ ille Thebaidi suae consulit: cf. Stat. Theb. 12. 816—817 ⌊Nec tu divinam Aeneida tenta, sed longe sequere et vestigia semper adoracf. Stat. Theb. 12. 816—817 ⌋. Incredibile igitur, quantum desiderio tui flagrem quantumque litterae tuae mihi incusserint timoris. Quae, tametsi nonnihil te levatum morbo prae se ferrent, tamen in magna consolatione ingens inerit solitudo. Si diutius paulo dulcissimo tuarum litterarum colloquio mihi carendum erit, cuius ne me longa expectatione torqueri sinas vehementer etiam atque etiam rogo. Nihil enim magis in votis est, quam ex his regionibus me quamprimum explicare, ut ad te primo vere cum hirundinibus advolare, liceat. Sperabam fore, ut hinc anchoram solverem sub finem Ianuarii, verum legitime subductis calentis prospicio id temporis non solum non uiaticum superfuturum, sed etiam cum hospite non parum de ratiuncula reliquum fore, cuius causa ne longius hic obsidis loco haerere cogar. Uni tibi, princeps mihi perpetuo patris habende loco, uni, inquam, tibi in manu est. Ad te nunc veluti ad ultimum asylum supplex confugio, ut qui antea studiorum commodi, honoris denique mei rationem habere solitus es, nunc salutem et vitam tueare. Video quid dicam, haec enim, quam in te unum habeo locatam, si me spes fefellerit, in eum locum res nostra deducetur, ut nisi quis deus vel casus subvenerit, salvi esse nequeamus. Frequentes hac ipsa de re ad eos, qui fovere nos ceperunt, dedi litteras, verum saeculum elapsum est, ex quo nihil ad nos responsi relatum est, ita ut certo necdum scimam,
utrum litterae nostrae in patriam non perferantur, an illi (quod abominor) curam nostri abiecerint. Sed utut est, numquam sane in eas angustias me coniecissem, nisi sacram anchoram mihi in te reliquam perpetuo spopondissem, quae nunc his tempestatibus, si fluctuantem me abripi patietur, in quos scopulos mihi impingendum sit, video. Crede hoc meae fidei, si semel ex hoc naufragio tua ope emersero, nulli umquam pensae nostrae votivam tabulam, nulli trophaeum statuent, quam tibi. Tu mihi ⌊Neptunus⌋, tu mihi numen eris neque umquam quicquam a nobis instituetur, quin in uberrimam tui nominis laudem cedat. Sed quid haec polliceor? Nullus equidem hic me amat, qui te non uberrime diligat neque enim clam habere soleo liberalitatem tuam in me, testis eius rei uberrimus erit elegiarum libellus, quem extrudere animus est, priusquam ⌊Gallia⌋ excedam, quod ut quamprimum liceat, Tuae Celsitudini curae erit, videre enim te primo quoque tempore cupio. Manus certe oculosque tuos dis...ari non cessabo, quamprimum conspexero eum, cuius ope et auxilio honestam nostrae peregrinationis colophonem imponere contigit.
Vale, mi Dantisce, vale et salue, pater amplissime.