Reverendissime Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quemadmodum Reverendissima Dominatio Vestra ex litteris ⌊reverendissimi domini mei⌋ cognoscet uberius, allatae sunt ex ⌊comitiis⌋ Sredensibus litterae. In iis nihil de ⌊vicino⌋ prorsus scribitur neque hic de congressu isto certi quicquam habemus. Ceterum Danicum negotium est ⌊illi⌋ vehementer curae. Scripsit huc prolixas litteras, quibus condiciones obtulit, quibus confici pax posset, procul dubio de soceri sententia. Dabitur a me opera, si fieri possit, ut exemplum litterarum per alium nuntium Reverendissimae Dominationi Vestrae mittatur. Nunc enim absum a ⌊reverendissimo domino⌋ neque cum eo agere ea de re licet, sed proficiscetur brevi Ioannes von Pelcken.
Sumus hic valde incommode. Heri ita fluctuabat navis, ut non longe a periculo affuerimus.
Schedam ostendi ⌊reverendissimo domino⌋. ⌊Is⌋ eam ipse quidem legit, sed ⌊maiestati regiae⌋ lecta adhuc non est. Ob eam causam retinui, cum perlecta fuerit ⌊maiestati regiae⌋, remissurus.
De ⌊capitaneo Braunsbergensi⌋ confecta est res ex sententia. Liberalior fuit opinione nostra
serenissima
⌊maiestas regia⌋, quae iam, Deo sit gratia, valet melius et ab omni dolore libera esse videtur. Non abs re faceret Reverendissima Dominatio Vestra, si admoneret illam, ut ab intempestivis venationibus abstineret. Nam haec aetas eadem illa ferre non potest, quae priores anni faci[le] tulerunt.
Ex ⌊Hungaria⌋ nihil adfertur, ni[si][] quod ⌊Monachus⌋ respirasse iam se scribit e[t] est animo meliore. De ⌊caesare⌋ mirum e[s]t nunc silentium. ⌊Comitia⌋ prorogata esse [ad] Epiphaniarum diem scripsi antea. De loco nihil adhuc est mutatum, quandoquide[m] convalescit iam serenissima ⌊maiestas regia⌋, neque mutatum iri quicquam puto. ⌊Cracovia⌋ a contagione libera iam esse dicitur, Deo [sit] gratia.
Quem precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.