Letter #2687
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1543-11-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-12-10 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum esset, qui Gedanum proficisceretur, has ad Reverendissimam Dominationem Vestram dandas illi putavi. Dies nunc octavus agitur, cum periclitatus sum in traiectu. Ex eo tempore in aula non fui, erat enim transmissio per hos dies valde difficilis et periculosa. Hodie tamen eo statui proficisci.
Magister Iacobus iam hic est totos dies quindecim. Nondum admissus est ad serenissimam maiestatem regiam, admissum tamen iri hoc biduo existimo, iam enim est a morbo suo recreata. Duo sunt, quantum ex illo potui cognoscere, quae postulaturus est: unum, ut citatis comitiorum diem praevertere liceat, alterum, ut pro reficiendis aggeribus detur aliquod pecuniarium subsidium. Petit autem, ut audio, dimidiam partem contributionis totius terrarum Prussiae nuper factae. Quantum odorari licuit, nihil obtinebit.
De priore petitione quid futurum sit, sciet ex me postea Reverendissima Dominatio Vestra. De comitiorum loco nihil est adhuc mutatum. Sunt qui Varssoviam cogitent, ut inde recta Vilnam, ubi magis ad voluntatem omnia. Si quid erit novi de ea re constitutum, scribam.
Novarum rerum undique nihil. Moschorum legatio dicebatur pridem ventura, nondum venit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae diligentissime commendo.
Sandomiria, sexto Calendas Decembres 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis