Letter #2692
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-12-10
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-12-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, domine sincere nobis dilecte.
Legimus libenter litteras Paternitatis Tuae, quae nobis ex Heilsberg XXIX Novembris scriptae allatae sunt, ex quibus de Iuliaczensi duce, quod a nobis desiderabatur, et felicitate in rebus bellicis caesaris, quae antea etiam nobis non incognita erat, intelleximus. Ubi earum novitatum recentius tandem aliquid ad Paternitatem Tuam delatum sit, quod dignum scitu nostro intelliget et necessarium arbitrabitur, non gravetur nos postea reddere certiores.
Datus est etiam nobis liber missus per Paternitatem Tuam, quem gratissimo animo accepimus et habemus pro illo gratias Paternitati Tuae.
Quod attinet capitaneam Rogoznensem, non diu Paternitati Tuae per Stanislaum Kosthka in Prussia thesaurarium scripsimus, quod quam primum offeret se certus aliquis nuntius in Prussiam vel per cubicularium regiae maiestatis aliquem scribemus praefato capitaneo in negotio ipso. Non erit clam postea Paternitati Tuae, quid ille rescribet nobis.
Bene tandem valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Vielaviesz, X die Decembris anno Domini M-o D-o XLIII-o.
Ad mandatum proprium sacrae reginalis maiestatis