Letter #2693
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-12-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-12-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico, ac fratri observatissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observatissime.
Post mei commendationem, salutem et felicitatem.
De inventario quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra, curae mihi futurum est, ut ad illlam perferatur, si in manus meas pervenerit. Consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae non mihi modo, sed et serenissimis principibus vehementer placet. Eo uti decrevimus.
Redditae mihi sunt et aliae litterae in causa citatorum. Ante comitia, ut audiantur, fieri non potest, quandoquidem ea iam instant atque ad ea statim a festis Nataliciis proficisci sacra maiestas regia decrevit. Si citius litterae redditae fuissent, fecisset sacra maiestas regia non invita. Sed ut maxime iam vellet, quis est, qui non perspiciat temporis angustias non permittere? Sed de his per magistrum Iacobum postea.
De rebus Danicis exspectamus litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus sententiam nobis suam perscribat. Quod brevior sum, occupationibus meis adscribet, per quas non licet, quam vellem copiose scribere, amor nihilominus meus prolixus est erga Reverendissimam Dominationem Vestram, etiamsi litterae sunt parum copiosae. Sed ex doctore Hosio cetera cognoscet.
Reverendissimam Dominationem Vestram bene diu ac feliciter ex animo valere cupio.
Datae in Vielawiess, undecima Decembris anno Domini MDXLIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater et servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius