Letter #2699
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1544-01-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-01-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri ac amico carissimo et observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et plurimum observande.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Nihil est, quod mihi agat gratias Reverendissima Dominatio Vestra, si quid illi aut amicis illius gratificor. Nam, ut hoc faciam, constituta iam pridem inter nos amicitia postulat. Cui ego semper, ut satisfiat, per me curabo. De domino thesaurario pro mea erga illum benevolentia singulari fuit mihi vehementer curae, ut palatinatu honestaretur. Verum alium praevertisse cum litteris credo. Quod ego a multis video reprehendi illi datum esse, qui a terra Pomerania longius abesset. Sed quando ita visum est serenissimis principibus, nobis quoque, ut placeat, necesse est. Habebit nihilominus dominus thesaurarius non postremum inter consiliarios locum, unde gradus illi erit postea ad maiores dignitates. Domino Georgio Schewke iam est burgabiatus promissus. Litterae suo tempore a me dabuntur. De rebus Danicis cuius sit consilium, sciet nemo. De citatis quid actum erit, scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae. Plurimum ea mihi probantur, quae scripsit ad dominum Hosium.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere.
Piotrkoviae, vigesima Ianuarii anno a Christi nato MDXLIIII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius