» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2702

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Piotrków, 1544-02-12
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-02-20

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 723-726

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Intelleximus ex nonnulla parte causam huc deductam, quae ex foraminibus et cavernis testimonia sibi comparata habet. Quae quia nimium esse dubia videtur, ab utra scilicet parte fraus pendeat, remittitur istuc ad cognitionem dominorum. Quantum eam causam commendavit nobis Paternitas Vestra, tantum eam nos vicissim illi recommendamus hortamurque eam, ut una cum aliis dominis Vestra Paternitas ad eam rem cognoscendam et veritatem inveniendam diligenter incumbat. Nam fraudes istae et maiestatem regiam, et nos, omnesque bonos vehementer offendunt. Quae si non fuerint initio compressae, pessimo exemplo et ingenti hominum damno in iudicia introducentur. Vestra Paternitas tamquam primus consiliarius non sinat istic malitiam hominum crescere.

Valeatque sana et felix diutissime.

Datae Pyotrkoviae, die XII-a Februarii MDXLIIII.

Ex commissione propria sacrae reginalis maiestatis.