Letter #2709
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1544-03-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Tametsi nullum habeamus ad Vestram Paternitatem scribendi argumentum, tamen euntem hunc ad illam nuntium litteris nostris dimittere vacuum noluimus, malentes litteras argumento quam litteris nuntium carere. Quibus Vestram Paternitatem visemus ac salutamus, et laeta ac felicia illi omnia precamur, et simul hortamur illam, ut si quid istic vel domesticarum vel externarum rerum habet, quod nos scire conveniat, id nobis perscribat.
Et salva ac incolumis diu valeat.
Ex Pyotrkow, die XVIII-a Martii MDXLIIII.