» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2712

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Warsaw, 1544-04-07
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-12

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 3465, p. 289-292

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Reddidit nobis servitor Vestrae Paternitatis litteras et telam in cerata colligatam dixitque, quod singulae portiones continerent in se per ulnas quinquaginta, cum tamen non sit consuetum eiusmodi petias longiores esse quam ulnarum viginti quinque, plus aut minus. Dixit etiam idem servitor eam telam esse nimis pretiosam singulosque illius cubitos uno argenteo tallero venire. Quod nobis non videtur, nam Pyotrkoviae virgines ac mulieres nostrae similem ac subtiliorem telam a mercatoribus emerunt singulas ulnas nonnisi grossis XVI aut XVII. Utcumque est, nos pro ipsa tela Vestrae Paternitati agimus gratias. Similiter et pro rebus novis nobis perscriptis agimus etiam illi gratias. Quarum si quid postea certum habuerit, nobis communicare ne gravetur.

De burgrabiatu Gdanensi domino Schewke conferendo habemus iam certam regiae maiestatis promissionem. Quae ut immutabilis sit, curae nobis erit.

Vanus est ille rumor istic natus de instigatore officii regiae maiestatis non auso in conspectum consulum Gdanensium prodire. Falsa sunt, quae istic circumferuntur. Et nisi illi sese gratiae clementiaeque suae maiestatis permisissent, conspicati fuissent hunc ipsum instigatorem talem, qualem severitas regii iudicii posceret. Res itaque ad commissarios delata est ex certis causis, tum etiam, quod maiestas regia aegra in lecto tunc decumbebat nec poterat, neque volebat perfunctorie negotium hoc agere.

Bene et feliciter valeat Vestra Paternitas.

Datae Warssoviae, die VII-a Aprilis anno Domini MDXLIIII.