Letter #2715
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-04-14
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum advolasset huc Psittacus Reverendissimae Dominationis Vestrae, nolui absque meis litteris eum istuc revolare. Quae in urbe agantur, ex nepotis sui litteris iam procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra cognovit. Furit iterum e carcere emissus Alexander et pro veteri more suo multis negotium exhibet. Quid faciendum censeat, significabit Reverendissima Dominatio Vestra, quam vellem et ad s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ maiestatem regiam et ad reverendissimum dominum Plocensem ea de re dare litteras accuratius scriptas. Quicquid autem faciendum illi videbitur, id ut ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae fiat, curabitur a me diligenter. Tertiis enim iam quasi restium litteris in aulam sum vocatus neque licet morari diutius. Intra triduum hoc, Deo bene iuvante, aut ad summum quatriduum, proficiscar necesse est. Utinam autem in Prussiam cum reverendissimo domino Plocensi; multo mallem quam in Lituaniam.
Scribunt huc nonnulli deliberatum esse s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae intra octo dies Varssavia exire, sed ex litteris reverendissimi domini nihildum esse de hac re certi constitutum cognovi, qui ne <de> sua quidem in Prussiam profectione certi se aliquid habere scribit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, postridie sancti diei Paschatis 1544.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis