Convictus, quod a tot annis contracta notitia non siverit(?) me veteris amicitiae oblivisci, ideo quidquid(?) in buccam venit Reverendissimae Paternitati Vestrae perscribere(?), occupatissimus scribo on the margin⌈scriboscribo on the margin⌉.
Ex ⌊Spira⌋ staphetta praepropero cursu volavit per ⌊Cracoviam⌋ cum litteris ⌊caesareae et Romanorum regiae maiestatis⌋ ad ⌊Isabellam reginam Pannoniae⌋ in ⌊Pannoniam⌋ <(>Transilvaniam superinscribed⌈⌊Transilvaniam⌋Transilvaniam superinscribed⌉<)>. Post eius discessum ex ⌊Nipczicsch⌋(?) intellexi distinctias inter ⌊Monachum⌋ maleferiatum et Pyetrowicz et parum equidem defuit, quin extremum diem ⌊Badaviam⌋ inequitasset. Subreptus clanculo evasit(?), sed, medius fidius, meritam brevi luet poenam.
Circa ⌊Tibiscum⌋ Andreas Bathur contra alium nobilem saevit et acriter quidem. Nostri Blindebergenses ⌊Waciam⌋ noctu ingressi multos ex ⌊Thurcis⌋ trucidarunt, onusti praeda remearunt, sed timendum est eis, ne occludantur.
⌊Rex⌋ noster recte valet et itineri se Lithuanico accingere certo proposuit. Dominus ⌊Byeczensis castellanus⌋ huc venit in re sua, Opolaszky(?) melius habet, duplici tamen tenetur tertiana. Nunc in ⌊Casparum Hannaw⌋ proiciat ecclesiam(?) et ornet(?), in tot vacantiis titulo Warmiensis(?) ecclesiae(?).
Quod ⌊Alexander⌋ miser e carceribus rursum voluntate papae et conformi cardinalium consensu emissus sit, Deo sit gratia, qui suos non deserit umquam, forte iam rectius cantabit et rancores litesque ... illegible⌈...... illegible⌉stiorum oblivioni tradet. Eius opera uti etiam in ⌊Urbe⌋ nunc poterit, cf. Vulg. Ps (G) 7.12 Deus iudex iustus et fortis et patiens, numquid irascitur per singulos dies? ⌊non enim in perpetuum irascitur Dominuscf. Vulg. Ps (G) 7.12 Deus iudex iustus et fortis et patiens, numquid irascitur per singulos dies? ⌋.
Valeat faustissime et me diligat.