Ea, quae ⌊Mauricius⌋, servitor Vestrae Paternitatis, et de telae superinscribed⌈telaetelae superinscribed⌉ pretio, et de
cubitorum numero nobis a Vestra Paternitate per illum missae nobis dixerat, in bonam partem accepimus omnia. Nec de hoc Vestram Paternitatem sollicitam esse oportuit. Dixit ⌊ille⌋ id, non quod scivit, sed quod ab alio audivit. Simplicitas est favore digna. Cautior ⌊is⌋ postea in verbis erit. Vestra Paternitas gratia sua prosequi illum velit. Pro tela autem ipsa nobis missa Vestrae Paternitati iterum atque iterum gratias habemus. Mappas, cum afferentur, ut Vestra Paternitas mitti ad nos cito curet, oramus.
De ⌊Georgio Schewke⌋ curae nobis erit. Nec de ⌊maiestate regia⌋ dubitamus, quin et ⌊huius viri boni⌋, et commendationis Vestrae Paternitatis dignam rationem sit habitura. Et nos rem omnibus conatibus promovere volumus.
De domino ⌊episcopo Plocensi⌋, ut istuc negotii
Gdanen(sis) or Gdanen(sium)⌈Gdanen(sis)Gdanen(sis) or Gdanen(sium)⌉ componendi gratia proficiscatur, ⌊regia maiestas⌋ et nos facile assensi sumus.
Vestra Paternitas bene et feliciter valeat, nostri sit memor in orationibus suis.