Letter #2719
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSWarsaw, 1544-04-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo Domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Ea, quae Mauricius, servitor Vestrae Paternitatis, et de telae superinscribed⌈telaetelae superinscribed⌉ pretio, et de cubitorum numero nobis a Vestra Paternitate per illum missae nobis dixerat, in bonam partem accepimus omnia. Nec de hoc Vestram Paternitatem sollicitam esse oportuit. Dixit ille id, non quod scivit, sed quod ab alio audivit. Simplicitas est favore digna. Cautior is postea in verbis erit. Vestra Paternitas gratia sua prosequi illum velit. Pro tela autem ipsa nobis missa Vestrae Paternitati iterum atque iterum gratias habemus. Mappas, cum afferentur, ut Vestra Paternitas mitti ad nos cito curet, oramus.
De Georgio Schewke curae nobis erit. Nec de maiestate regia dubitamus, quin et huius viri boni, et commendationis Vestrae Paternitatis dignam rationem sit habitura. Et nos rem omnibus conatibus promovere volumus.
De domino episcopo Plocensi, ut istuc negotii Gdanen(sis) or Gdanen(sium)⌈Gdanen(sis)Gdanen(sis) or Gdanen(sium)⌉ componendi gratia proficiscatur, regia maiestas et nos facile assensi sumus.
Vestra Paternitas bene et feliciter valeat, nostri sit memor in orationibus suis.
Ex Varschovia, XXI-a Aprilis M-o D-o XLIIII.
Ex commissione propria s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ reginalis maiestatis
.