» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2720

[Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)] to Ioannes DANTISCUS
Marienburg (Malbork), [1544-05-10]
            received [Marienburg (Malbork)], 1544-05-10

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 67

Prints:
1HE 1 No. 158, p. 155-156 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Soli Reverendissimo Domino, domino Warmiensi episcopo

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Si haec afferri deberet excusatio, quod litteris ad nuntios sive ad minores scriptis non est expressa causa, quamobrem legati serenissimae maiestatis regiae missi sunt, videretur accusari negligentiae cancellaria. Quamobrem petit reverendissimus dominus, si forte eius rei mentio fieret, ut diluere Reverendissima Dominatio Vestra dignetur his, quae sunt per me adductae, rationibus aut aliis pro sua prudentia melioribus. Negat se umquam huc venturum fuisse reverendissimus dominus, nisi vocatum a Reverendissima Dominatione Vestra, et bona illi spe per eam ostensa. Qua spe ut ne frustretur, etiam atque etiam rogat. Agi putat in hoc dignitatem suam ac numquam vidisse terras has mallet, quam ista affici ignominia. In nullo hic maiorem collocat fiduciam, quam in Vestra Reverendissima Dominatione, quae principem in consilio locum obtinet, cuius sententiam praerogativae vim habere non ignorat. Metuit etiam, si tam insignes legati contempti sint, ne postea per multo homines inferiores huc adducantur terrae istae, ut faciunt nihilominus postea, quod nunc postulatur. Est ingens honor terrarum istarum, quod non postremi ac propemodum primi consiliarii ad eam(!) cum adeo amica legatione missi sunt. Quorum si non fuerit habita ratio, prohibere deinceps non poterit reverendissimus dominus, quominus quae est a nonnullis pridem proposita ratio longe ab hac diversa, ea tentetur. Quo quidem rem perduci nollet.

...