Letter #2727
Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1544-05-17
received Braunsberg (Braniewo), 1544-05-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo colendissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem.
Reverendissime Domine, domine colendissime et gratiose.
Reverendissime Domine, domine colendissime et gratiose. Exemplum litterarum, quod mihi communicasse, quam maximas ago gratias, praesentibus Reverendissimae Paternitati Vestrae remitto. Non possum non laudare Reverendissimam Paternitatem Vestram in hunc modum sсripsisse. Rogo obnixe, Reverendissima Paternitas Vestra dignetur curare, ut regia maiestas ad Sedem Apostolicam scribendo etiam subditos ecclesiae Warmiensis canonicos a vexis et turbationibus Romanis immunes esse velit, insinuet. In exemplo enim tantum fit mentio servitorum maiestatis suae. Ea, quae Reverendissima Paternitas Vestra de venerabili domino doctore Hosio scribit, quamprimum huc venerit, curabo.
Commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae, quam misericors Deus in longum quam felicissime conservare dignetur, humillime precor.
Ex Warmia, 17 Maii 1544.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimus Ioannes Tymerman