Letter #2738
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSVienna, 1544-06-30
received Elbing (Elbląg), 1544-09-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc. domino suo observandissimo, versus ubi fuerit
Reverendissime Domine, domine observandissime.
Servitia mea, velim, perpetuo commendata esse Vestrae Reverendissimae Dominationi. Ego certe summo desiderio saepius ad Vestram Reverendissimam Dominationem scriberem, praesertim cum novitates se offerunt. Ut iam iam post conflictum ad Carignanum, ubi certe multi boni et emeriti occubuere, neque hosti incruenta victoria cessit, ita ut nihil praeter nomen victoris et forte viginti tormenta in lucrum cesserunt. Postea vero quarta aut, ut alii stabunt, quinta praesentis mensis omnes vires Italicae, quae Gallum sequebantur, contritae sunt. Omnia capita capta aut caesa, quorum nomina aliqua in scheda Vestra Reverendissima Dominatio videbit .
Barbarossus diu per regem Galliarum in suo sinu nutritus, et plus quam unum milionem cum dimidio coronatorum in eum transfuderit. Is iam abiit et omnes naves Gallicas spoliavit tormentis et remigibus. Sunt, qui certo volunt maiorem partem classis Turciae Gallicae una cum capitaneis abduxisse et in orientem navigasse .
Lucenburgum, quod anno praeterito Gallus occupaverat, ignobile oppidum, quod tamen maximis expensis mirabiliter fortificavit, hic nunc sine sanguine et cum maximo videlicet foenore caesari ce paper damaged⌈[ce]ce paper damaged⌉ssit, nam illic reperta sunt sexaginta tormenta maiora pro deiciendis muris, alia viginti ms. viginta(!) ⌈vigintiviginti ms. viginta(!) ⌉ aut triginta minora ad confligendum commoda, item tria milia centenariorum pulveris et alia multa.
Iam oppidum Camerse deiectis muris {se} in gratiam et omnimodam voluntatem ms. voluntatis(!) ⌈voluntatemvoluntatem ms. voluntatis(!) ⌉ caesaris se dedidit, atque ita progreditur caesar in Gallias.
Non dubito, quin Vestra Reverendissima Dominatio sciat conclusionem imperii noviter hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ Spirae de auxiliis contra Gallum et Turcas, Germaniamque omnino pacatam ms. pacata(!) ⌈pacatampacatam ms. pacata(!) ⌉ et concordem, item pacem inter caesarem et regem Daniae, progressu<m> regis Angliae cum Scotis.
Nunc vadit reverendissimus dominus Franciscus Ricius liber baro in Sprincznstein, praepositus cathedralis ecclesiae Tridentinae, serenissimi regis mei consiliarius qui ... illegible⌈...... illegible⌉ cum oratore caesareo ad serenissimos reges Poloniae. Volui, ut ipse mihi bonus dominus et amicus Dominationem Vestram Reverendissimam, si saltem Eandem illic reperiat, adeat meque commendet. Quem Vestrae Reverendissimae Dominationi commendo, et me pariter.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Viennae Austriae, ultima Iunii anno 1544.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequentissimus Sigismundus liber baro in Herberstain, manu propria.
Die gefangen vnd totten in der slacht in Italia den IIII Iunii anno 1544.
Petrus Strotzi hatt gewundt vnd geflohn aber danocht ereyllt vnd gefangen.
Marckhess von Sand Celss ist verlorn.
Hertzog von Soma gefangen.
Margraffn Hern Iorg vnd Hercules graffn von Martinengo gefangen.
Her Iacob Triuultz, hauptman vber vic khnecht, her Camillo Triuultz auch vber vic hauptman, her Cornelio Bentiuola, ain oberster, des Strotzi leytenant, des graffn Galioten von Mirandula leytenant – her Hypolito Gonsaga, der oberst veldmarshall – her Vlixes Vrsiner des hern Petri Colona tochterman, sambt dem Mattho vnd Carolo seinen gebruedern, her Camillus Vrsini ain obrister gefangen[20].
Des grafn Petilian sun tod.
Bey sechtzigten fandln dorunder etliche schwartze mit maischain.
[20 ] gefangen written next to the braces encompassing the lines from: her Jacob Triuultz... to: her Camillus Vrsini...