» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2739

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Brest-Litovsk, 1544-07-09
            received Frauenburg (Frombork), 1544-07-24

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 35

Prints:
1HE 1 No. 164, p. 160-161 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime domine, domine colendissime.

Officiosisssimam servitutis meae commendationem.

Mensis iam intercessit, cum dimisi Psittacum, quin pridem advolaverit, non dubito. Interea temporis nihil est allatum a Vestra Reverendissima Dominatione, quae scire procul dubio cupit, quae hic acta sint.

Fuit Constellatus non paucos dies apud primatem, in magno apud eum honore habitus. Prodisse illi subinde adventanti obviam dicitur ad gradum usque, quod vix etiam primariis facit consiliariis; necessaria ad victum omnia affatim suppeditasse. Post plurima secreta colloquia misit eum tandem ad aulam. Huc cum venisset, postridie quam venerat, accessit tamen ad reverendissimum dominum sub horam prandii. Nihil is fecit eiusmodi, quale primas; habito nihilominus secreto cum eo colloquio, prandio eum excepit. Ex eo tempore non venit amplius in aedes illius, praeterquam cum valediceret. Bis apud serenissimam maiestatem regiam secretam habuit audientiam semotis omnibus arbitris. Apud reginalem maiestatem in summa esse gratia dicitur. Quibus de rebus egerit, nos nescimus. De bonis quidem Puczko non obtinuit, quod petebat. Privatis in causis suis aliquid fortasse profecit. De burgrabiatu quid actum sit, dubium non est, utrum impetratum aliquid, incertum. Quod magnorum regum oratoribus non contingit, quamlibet secretam habeant legationem, absque procancellario expeditus est. Ita fit, quae conduntur ab uno, destruuntur ab altero. Gloriabitur procul dubio cum ad suos redierit, neque non habet, unde glorietur. Multa de se promittit, si factus sit burgrabius: omnia restituta iri in statum pristinum, Pancratium ex urbe exterminatum iri. Quae si praestaret, esset tanti munus hoc illi mandari. Mihi dixit, se delatum esse reverendissimo domino ac mihi quoque, sed praeter meritum suum. Hac ipsa de re egit cum reverendissimo domino. Ego cum negarem scire me quicquam, certo se cognovisse respondit, ac scire se, per quem sit delatus.

Haec scribenda Reverendissimae Dominationi Vestrae putavi, cui et nova mitto, quae a Baptista Italo servitore reverendissimi domini missa huc sunt, qui duobus tantum affuit milliaribus a loco, ubi proelium est consertum.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Ex Brziesczie, septimo Idus Iulii 1544.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

Venit hodie adversarius nepotis Vestrae Reverendissimae Dominationis, qui functu[s] est legatione apud caesarem catholicum. Is quae no[va] attulit, etiam descripta mitto. Litteras in urbem n[unc] expedio, quibus adiungam fasciculum Vestrae Reverendissimae [Dominationis]. Dies electionis episcopi Posnaniensis constitutus es[t] ultima Augusti. Siletur nunc.