Letter #2741
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-07-16
received Elbing (Elbląg), 1544-07-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater observatissime.
Salutem plurimam et omnis boni continuum incrementum.
Probari Paternitati Vestrae Reverendissimae, quae in
Quod scribit de inhibitione hic obtenta, quid sibi velit, non satis intelligo. Nam exemplum, quod misit, mandati non modo non videtur inhibere, ne secundum sententiam latam procedatur, verum praecipitur in eo, ut secundum decretum, non secundum mandatum, procedatur et solum id statuatur, quod sententiae latae sit consentaneum. Quae an inhibitio vocari debeat, viderit Reverendissima Dominatio Vestra et secum diligentius expendat. Sententia, cum ab ea appellatum non sit, in rem iudicatam transivit et, quantum ex abbate intellexi, qui fuit apud me Mariemburgi, quominus secundum sententiam procedatur, non recusat. Verum illo se gravari quaeritur, quod cum in sententia aliud non sit, quam, quod iuri est et aequitati consentaneum, ut restituat monasterium, si quid amplius, quam debebatur, accepit, priusquam probatum sit amplius accepisse ac probationibus responsum ad executionem procedatur. Cum se tamen abbas audiri petat, suas contra probationes
Flens obtestatus est me abbas, ut exceptionibus illi suis uti tamen prius liceret, quam ad exsecutionem ventum esset. Qua de re ipse eram cum Reverendissima Dominatione Vestra acturus, si per publica negotia licuisset. Non est, quod sit sollicita Reverendissima Dominatio Vestra, nulla dabitur abbati in integ[rum] restitutio, nam neque ea indiget, cum nulla sit eiusmodi sententia lata, quae tradi exsecutioni debeat. In ... genere decretum est, ut quicquid amplius acceperunt, id solvant, quantum autem acceperint, amplius non est demonstratum, quid ergo exsecutioni tradi debet, cum certum non sit, quantum amplius acceperint, nisi forte esset aliqua sententia posteri[or], quam non vidi.
Quod restat, opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse felicem et incolumem, cuius me favori plurimum commendo.
Dat
ae
in
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor obsequens