Letter #2742
Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-05
received Braunsberg (Braniewo), 1544-08-07 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi etc., domino, tutori ac patrono suo perepetua fide colendo
Salutem dico.
Diuturni silentii mei causa fuit, Praesul Reverendissime, continuus moeror, qui totam familiam nostram ita confecit, ut illi vix vitam reliquam fecerit. Cum enim tristissimus nobis accideret discessus tuus, quod in Celsitudinis Tuae praesentia et confugio plane omnes acquiesceremus, dolorem hunc exasperavit alius, longe gravissimus, qui tum omnes partes mentis meae, tum hanc maxime scribendi facultatem mirum in modum ms. immodum(!) ⌈in modumin modum ms. immodum(!) ⌉ praepedivit, ne dicam penitus ademit verissimumque illud tragici nunc experior: curae parvae loquuntur, ingentes stupent. Postridie enim eius diei, qui Celsitudini Tuae apud nos ultimus erat, patrem, quem quidem unicum uniceque dilectum habuimus, ad pristinam illam debilitatem, qua tenebatur, morbus occupavit gravissimus lethargoque simillimus. Qui eum ita oppressit, ut per multos dies, num viveret, dubitassemus, nisi stertens quidam halitus indi<c>tio etiamnum viventis animae fuisset. Tam graviter dormiendo multos exegit dies, ut eum a somno impotentissimo vindicare nulla ratione possemus. Apoplexias speciem fuisse puto, quod cum etiam per somnum plerumque dextram motitaret manum, sinistrum latus ita constrictum tenebat, ut membrum ea in parte corporis nullum loco moveret. Serpsit morbus is paulatim longius totumque complexus est, quousque sanctissimam Deo Optimo Maximo redderet animam.
Facile ominatur Celsitudo Tua, quis eo in luctu status domus nostrae, quae forma familiae maestitia matris ululatus pupillorum sit. Nihil tam miserum omnes putamus, quod non in nostram fortunam cadere videatur. Mihi quidem omnes molestiae labores pericula, quae hactenus subivi, levia prae hoc visa sunt. Haec una calamitas omnes molestias et aerumnas in se habere videtur, quas tamen longe gravius exulcerat voluntas tua mihi valde grata et minime nova, quod me ad te venire tecumque esse cupias, cui quidem quo minus paream pietas et observantia erga matrem obstat. Quam casus hic tam percusso atque abiecto animo reddidit, ut eam etiam vitae taedeat mortemque optandam putet, et quia in me speculam aliquam BCz, 1599, p. 432 repos<i>tam habet, eam in medio luctu deserere neutiquam audeo. Iusta praeterea patrio ritu solemniter habituri sumus proximis diebus parenti nostro, a quibus abesse parum mihi decorum puto.
Tranquilliori animo abero, quamprimum Celsitudo Tua domum reversa fuerit, quod in te mater mihi plusquam carissima totaque adeo familia omnem spem praesidium fiduciam collocaverit. Sperat te ob mortem patris nihil de pristina in nos benevolentia omissurum immo etiam maiori tum vultu animoque viduam superinscribed⌈viduamviduam superinscribed⌉ miserosque asserturum pupillos, idque ut facias, te etiam atque etiam oro, dominum te quidem nobis fortuna dedit, tutorem patronum parentem te pietas tua ingeniumque fecit. Cuius si te numquam poenitebit, Deum Optimum Maximum eundem eademque tibi devinctum benevolentia perpetuo habebis.
Cui Celsitudinem Tuam feliciter commendo, quam salvam et incolumem nobis quam primum reducat.
Vale, primis facibus ad candelam haec scripsi, ob id ignosces negligentiae.
Ex Heylsberga tua, anno hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ 1544, 5 Augusti.
Tuae Celsitudinis addctissimus Eustathius a Knobelsdorf