Letter #2745
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-08-16
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Submonet nos Vestra Paternitas, satisne ex dignitate regia commissa sit tanta provincia tractandi matrimonia ei personae, quam Vestra Paternitas novit. Non novum est res magni momenti tractari interdum solere per homines status mediocris. Sed sciat Paternitas Vestra nihil ei homini istiusmodi rerum commissum esse et famam rumoremque hac de re istic sparsum vanum esse.
De redemptione bonorum Putzk et de rebus aliis, quae sit voluntas regiae maiestatis, Vestra Paternitas ex eius litteris ad se ac ad alios commissarios scriptis abunde cognoscet.
Quae felix ac incolumis diu valeat.
Ex Brescie, die XVI-a Augusti MDXLIIII.