Letter #2748
Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-08-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendissi]mo in Christo Patri et Domino, [domin]o Ioanni Dei gratia episcopo [Var]miensi, domino et ... colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Salutem et obsequia fidelissima.
Gratae mihi fuerunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus et humanissime mihi rescripsit, et me in album suorum benigne recepit. Qua tanta illius humanitate meaque ista felicitate vehementer sum delectatus. Mei officii erit eum praestare me, qui benevolentia gratiaque Dominationis Vestrae Reverendissimae non ingratus aut indignus iudicer.
Hortatu domini Mauritii abitionem hinc adornantis submonui reginam dominam meam, num vellet Reverendissimae Dominationi Vestrae aliquid ad eius litteras respondere. Maiestas sua pauxillum illud de negotio matrimoniali rescribere iussit. In quo quid aliud causae sit, non satis perspicio, nisi quod illa in negotiis eiuscemodi secretior esse vult et ea ab oculis nostris abscondit. Nec reverendissimus dominus Plocensis credita haec sibi habet.
Rex noster grandaevus senex iam, Deo sit gratia, magis in dies ac magis convalescit. Rex filius, ambae reginae recte valent, sed viduis similes sunt, quandoquidem solacio maritorum destitutae videntur, nam alter senex est, alter voluntarie puer, vel potius castae vitae amator. Certe mira continentia est princeps hic noster, quod ego ex intimis eius mihi quam amicissimis exploratum habeo. Decrevit adhuc aliquanto tempore a re uxoria abstinere, eo fortasse consilio, donec uxor regina et ille una maturiores sint et aetate corrob <or> atiores ad firmam prolem producendam. Nec id fit, ut plerique existimant, odio reginae tam pulcherrimae ac sanctissimae, quam omnes benedicunt, quam et ipse rex maritus magnifacit. Quodsi quis illum, ut ne haec solacia cum coniuge sua differat, cohortetur, respondere solet: “Scio - inquit - debitum officiumque meum, sed quod facio, bona fit ratione.” Quod ipsum sic nonnulli interpretantur, quod ille hac ratione Ducatum Lituaniae a rege patre facilius se obtinere posse existimet, nam id dixiss[e] auditus est: “Pudet - inquit - me mei et hominum. Rex sum et dux, sed sine regno et sine ducali potestate, non habens certam sedem, ubi cum regina uxore considam.” Aiunt et sperant non pauc[i] datum iri illi a patre Ducatum Lituanicum idque antequam hinc pater rex discedat. Id, quod populus Lituanicus universus votis omnibus expetit, nam eo dominante omnia optima sperant. Maiore mihi iudicio in rebus omnibus quam pro aetate praeditus esse videtur. Et ingenio promptus est, et amans iustitiae, et summam aequitatem in rebus discernendis adhibet, et prudenter omnia loquitur, et festine etiam, ubi res exigit, et in omnibus rebus factisque divinae se sempe[r] gratiae commendat. Habebimus illum, Domino Deo faven[te], bonum, iustum et sapientem regem.
Honores ac magistratus publici huius dominii cancellaria[tus], campiductoratus, marssalcatus, Trocensis item et Podlass[iensis] palatinatus et castellanatus bini, quae sunt hic primariae dignitates iam diu vacantes, non sunt adhuc distributi. Et ob id reliqui consiliarii, quod non est plenus senatorum numerus, consultationes publicas, ad quas sunt convocati, inceptare nolunt. Orant novos creari magistratus, ut, qu... de rebus gravibus consultandum est, opus esse vident, ut pleno senatu de rebus tantis statuatur. Cur autem distributio haec honorum differatur, causam veram nescimus, quamvis varii varias comminiscantur. Sed revera pauci sunt h[ic] tam amplis digni honoribus. Ingens siquidem est turba, homines pauci.
Reverendissimus dominus noster Plocensis, qua prudent[ia] est studioque erga bonum publicum, publice hortatus est illo[s], qui nunc sunt senatores, oratione diserta, ut Poloniae Regno de se ipso et una de Lituania conservanda sollicito ipsi quoque Lituani sociis amicisque et sibi ipsis ne desint, cum iam hostis instet supra caput omnium. Spes est, quod rex senex, sumptis paulo viribus, graviter consulet et omnia, quae opus sunt, bene constituet. Cui Dominus Deus auxilium dexterae suae porrigat.
Rebus hic non constitutis, de nostro hinc in Poloniam discessu nihil certi polliceri nobis possumus. Alii credunt post Michaelis, alii post Martini nos hinc esse recessuros. Sed invitissimi hic manemus sub hoc caelo Saturnino et incommoditate rerum omnium.
Adventat ad nos orator caesaris et cum eo Langus orator regis Romanorum cum quadraginta comitibus, hominibus non postremae sortis. Intra hanc hebdomadam huc venturi sunt.
Allatum est ex Italia expugnatam esse Carignanum per Gallos vel potius ad deditionem esse coactam. Caesariani omnes, qui in praesidio illic erant, salvi, salvis rebus eorum, dimissi, sed hac sponsione obligati, ne ad sex septimanas in castris caesaris militent. In famem, quam tolerare diutius non poterant, culpam traditae civitatis conferunt, sed proditio revera fuit.
Barbarossa gravi damno Italiam affecit, nam aliquot civitates ......o Senensi expugnavit, exussit, praedam ingentem cepit, amissis tamen de suis aliquot centis etc. Papa cum Columnensibus tumultuatur.
Apud nos tranquilla omnia. Ex Valachia nuntiatum est voievodam illum Turcicam fidem et cum filiis recepisse. Filium eius maiorem natu ex Turcia nunc post tres annos in Valachiam ad patrem rediisse, patrem id laetatum esse et in signum huius laetitiae unum ex consiliariis suis, virum bonum populo gratum, sed sibi de affectato voyewodatu suspectum, capite plecti iussit.
Ex Turcia nuntiatur filium Turcorum caesaris Mustaffam ex prima uxore per regem Persarum profligatum esse. Deinde, quod regnum imperiumque paternum affectasse illum sit suspicio, vocatum ad patrem venire contemp{i}sisse, conciliare nunc sibi animos multarum nationum, quae a patre caesare ad illum desciscunt, cum quibus filius ipse patrem opprimere contendit et ob id Turcos, qui partes patris sequuntur, in magno nunc maerore esse. Utinam haec vera sint.
Mercatores Camenecenses ex Turcia domum reversi referunt passim se illic audisse et Turcos eis dixisse: “O miseri Poloni, ad breve tempus pace fruimini. Quam diu vobis senex rex in vita superest, interitum vestrum ne timueritis. Qui vobis differtur, non aufertur, nam, sublato vestro sene, vos opprimemini sine negotio.”
Hungarica etiam nova ita, uti sunt allata, ex altera scheda Dominatio Vestra Reverendissima cognoscet.
Cui me et obsequia mea parata ad omnes nutus offero et dedo. Et valere illam laetam, salvam et felicem ex animo precor.
Ex Brescie, die XVII-a Augusti MDXLIIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Stanislaus Gorski Cracoviensis et Plocensis canonicus manu propria
Postscript:
Dominus Paulus de Wola cancellarius Regni pontifex Posnaniensis hic est creatus. Eadem hora, ut creatus est, sigillum Regni posuit.