Letter #2750
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-08-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatisssimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De Domino Locka quid aliud scribam, non habeo, nisi quod est hic adhuc. Brevi tamen in Italiam cogitat proficisci ms. profici(!) ⌈proficisciproficisci ms. profici(!) ⌉, nisi quod sumptus non habet. Reverendissimus dominus promisit se quoque annui nomine daturum aliquid, in Vestra Reverendissima Dominatione quoque spes est, quod eum desertura non sit. Ego tot annis ex cantoria ne teruntium quidem accepi. Nuper, ut audio, per venerabile capitulum est constitutum, ut mihi fructus darentur; qui si dabuntur, donavi eos domino Locka, quantisper in Italia fuerit.
De Stellione nos hic adhuc certi nihil habemus, quod in Galliam sit legatus. An ipse gloriatus ibi sit de hoc, vellet reverendissimus dominus certius cognoscere. De clavibus curae reverendissimo domino futurum est, ut ne dentur, nisi cui dandas putat Reverendissima Dominatio Vestra.
De caesare scribit huc Langus, quod prima Iulii Lingones populos subegerit eorumque oppidum et arcem munitissimam vi expugnaverit, quod ad Troiam nunc sit, quae sex miliaribus distat a Lutetia. Venit huc orator eius insignis, dominus Alphonsus de Arragonia, regii sanguinis, propinquus serenissimae reginae nostrae. Cracovia scribitur nudiusoctavus egressus. Caesari Turcarum dicitur filius natu maximus rebellare. Serenissimum dominum Romanorum regem ferunt habere viginti millium exercitum. Faxit Deus, ut fructum ex eo capiat aliquem. Hic nondum coepta sunt comitia.
Quod affinem attinet Reverendissimae Dominationis Vestrae, quandoquidem de ecclesiae bonis illi cum abbate controversia est, non est visum reverendissimo domino, ut praecipitanter aliquid ageretur. Nihil hoc obfuturum putat Reverendissimae Dominationis Vestrae affinis iustitiae, si causa diligentius examinetur. Negat abbas in sententia lata esse ullam aestimationis bonorum mentionem, de qua si verbo iudices BCz 1618, p. 544 meminissent, appellaturum se fuisse. Dicit praeterea, ex hidden by binding⌈[ex]ex hidden by binding⌉ iisdem bonis aliis etiam creditoribus esse satisfactum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉. Supplex petit, ut fiat sibi causam suam dicendi potestas neve indicta causa condemnetur. Qui tamen cum superinscribed⌈cumcum superinscribed⌉ huc nuper misisset, nihil eorum, quae petiit, obtinuit. Neque enim vellet Reverendissimus Dominus alterutri parti favere, sed solam veritatem elici hidden by binding⌈[ci]ci hidden by binding⌉. Commissionem et ad Glasaw mandatum habebit huic fasciculo inclusum.
Condiciones pacis cum Daniae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ rege confectae huc allatae non sunt. In Pucensi causa multum hic fuit difficultatis neque adhuc hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉ satis omnia sunt extricata. Sed commissio tandem scripta est, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae mittitur una cum exemplo mandati. Domino praeposito novus iterum labor accedet.
Litteras C. signatas ante triennium syndicus Vilnam attulerat. Ostensum illi fuit, quod contra civitatem facerent, sed credere noluit. Nunc istis litteris futurum est, ut de commendatoriae proventibus in dubium veniant hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉, de quibus numquam principes cogitarunt. Est haec poena peccati. Si quid videbitur ommissum in commissione, dignetur me Reverendissima Dominatio Vestra facere certiorem.
Cuius me gratiae commendo. Deum precor, ut illam longo tempore servet incolumem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ et felicem.
Ex Brziiescze, 15 Calendas Septem(bris) or Septem(bres)⌈Septem(bris)Septem(bris) or Septem(bres)⌉ 1544 hidden by binding⌈[4]4 hidden by binding⌉.
Eiusdem Reverendissimae dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis