Letter #2752
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSVienna, 1544-08-28
received Wormditt (Orneta), 1544-10-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc. domino suo observandissimo
Reverendissime Domine, domine observandissime, servitutem meam in primis Vestrae Reverendissimae Dominationi commendo.
Occurrit nuntius satis commodus ad dominum Severinum Bonar etc. etc. non potui me continere, quin ad Vestram Reverendissimam Dominationem scriberem qualiacumque etiam, ut saltem Vestra Reverendissima Dominatio intelligat observantiam meam erga Eandem. Ex omni parte affertur caesarem Turcarum ad futurum annum affuturum magnis copiis, ut Viennam obsideat; et citius venturus, quam antea unquam, quamvis etiam per certos exploratores habetur filium illius seniorem Mustapha Solthan cum rege Persarum concordasse contra patrem, quia timet fratrem suum ex noverca procreatum sibi praeripere regnum ex auctoritate matris imperatricis, quae tantum apud imperatorem potest, quantum nulla unquam potuit apud quemquam, et ob id missos bassas Suleymanum et Ruistam, qui primi sunt omnium. Barbarossus irruit in insulam Lyparim, quam depraedavit.
Aiunt summum pontificem misisse duos cardinales, alterum ad caesarem Christianum, alterum ad Gallum Turcicum pacis causa componendae. Caesar multum temporis consumpsit obsidendo oppidum Sancti Desiderii, milites tandem fessi pacti sunt decima praesentis velle consignare oppidum 15, si non fuerit illis succursum. Caesar inquam novum militem scribit, vult utique plus ultra. Sunt, qui aiunt nunc obsedisse Scholon.
Serenissimus rex meus agit conventus pro futura expeditione. De regina Elisabeth nondum habemus quicquam immutatum. Deus reformet in melius aliquando. Vestrae Reverendissimae Dominationi me et servitia mea denuo commendo.
Datae Viennae Austriae, XXVIII Augusti anno Domini 1544.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequentissimus Sigismundus liber baro in Herberstain etc. manu propria
Postscript:
Locustarum ingentes copiae tarde quidem advenerunt, attamen milium et gramina omnia consumunt, oleribus et vitibus pepercerunt.
Naves vicecancellarius caesaris scribit ex Spyra 18 praesentis, oppidum Sancti Desiderii 16 caesari deditum et caesar progressus versus Scholon.