Letter #2759
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSVienna, 1544-10-01
received Wormditt (Orneta), 1544-10-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc., domino suo observandissimo
Reverendissime Praesul, Domine observandissime et colendissime. Servitiorum meorum perpetuam commendationem.
Non potui me continere, quin ad Vestram Reverendissimam Dominationem de his, quae apud nos feruntur, paucis perscriberem. {Caesaream maiestatem} scribit serenissima regina Maria gubernatrix Inferiorum Partium suam caesaream maiestatem circa Scholon civitatem ad Matronam flumen suas copias tali modo direxisse, ut omnibus videbatur eandem obsidere velle, sed noctu superato fluvio Galli territi suas instruunt acies ad confligendum, sed non expectato congressu retrahunt se. At non tantum, quin caesareus exercitus postremos sit assecutus multis caesis atque captis ex potioribus et nominatis. Ita disiunctus est exercitus, pars in Scholonam, pars vero versus Parisium se recepit. Caesar occupatis omnibus intermediis fortaliciis iam versus Parisium tendebat et haec sunt usque in septimam Septembris. Quae postea subsecuta, expectamus in horas. Gallus sollicitus de pace tractat instantissime. Obtulit condiciones, quas caesarea maiestas illico per episcopum Atrebatensem regi Anglo misit per postas. Sunt, qui multum sperant de pace ratione nuntii, cum sit filius Granvellae.
Serenissimus rex meus hodie abhinc Pragam profectus, speramus reditum post viginti dies. Vestrae Reverendissimae Dominationi me et servitia mea commendo.
Ex Vienna, raptim prima Octobris anno Domini 1544.
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequentissimus Sigismundus liber baro in Herberstain etc., manu propria.