Letter #2766
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-11-04
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime. Salutem et mei meorumque obsequiorum officiosam commendationem.
Quas nuper accepi, gratissimae mihi fuerunt, ut esse aliae omnes solent Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae, quibus non contenta me pro sua gratia salutare, eam etiam intermissae scriptionis excusationem attulit, qua ei apud me praesertim uti minime omnium fuit opus, quin mihi potius apud illam excusatione utendum esset. Quod minus, quam velim saepe, meum illi scribendi exhibeo officium, quod ipsum praestarem Reverendissimae Dominationi Vestrae non minus libenter atque frequenter, si mittendi subinde adesset occasio, qua et eorum, qui hinc istuc proficiscantur, penuria et mea quoque hinc absentia privor. Soleo enim plerumque abesse peregre eoque fit, ut quas alicunde ad Reverendissimam Dominationem Vestram accipio litteras, domino Iosto Ludovico committere eas soleam, ut is illas hinc me absente Reverendissimae Dominationi Vestrae transmitteret, quare cum ipsum me hoc nomine illi excusatum cupio, tum de ista eius illustri in me gratia, eidem plurimas ago gratias et meum promptum pronumque obsequium illi offero ac polliceor.
In novis est hic omnino nihil. Regia maiestas, ut pro ista sua aetate, valet, Dei gratia, belle. Conventum autem regni hic ad diem Trium Regum indictum esse Reverendissima Dominatio Vestra non ignorat. Sed ne hoc quidem nescit, quod de pacificatione inter caesaream maiestatem et regem Galliae facta passim iactatur, quamquam, quibus condicionibus ea coiverit, id vero hic nobis non liquet usue adeo etiam, ut serenissimus dominus Romanorum rex aut nescire illas aut certe celare nos velle videatur. Ita omnino de his nihil istis maiestatibus scribit, cum eas se perscripturum promiserit. Quas tamen ego, undecumque ad me scriptas habui, eas Reverendissimae Dominationi Vestrae impertio. Atque, quod superest, commendatissimum me Reverendissimae Dominationi Vestrae esse cupio, cui et obsequia mea diligenter offero. Et ut sana salva diu feliciter valeat, opto.
Datum Cracoviae, die 4 Novembris Anno 1544.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Boner de Balicze liber baro manu propria subscripsit