Letter #2769
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-11-23
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cuius generis responsum datum sit ad postulata dominorum consilianorum, ex litteris ad eos datis Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Quod tardius est absolutus nuntius, in causa fuit ea res, quod regestra ad manum non habuimus, ex quibus exactorum nomina cognoscere licuisset. Sed postea non expectatis regestris, quae sunt in Poltowsko, missus est cubicularius cum litteris ad exactores obsignatis quidem, sed absque ulla inscriptione. Petiit reverendissimus dominus et a Reverendissima Dominatione Vestra, et a domino castellano Elbingensi, ut iis, qui ante exactores fuissent, inscriberent. Quod autem scriptum est exactoribus, ut pecuniam asservarent usque ad aliam informationem regiae maiestatis, ideo factum est, quod utrum ipsi exactores Marienburgum deportare pecuniam, aut alibi prius deponere tenerentur, ignorabamus. Quo dubio etsi nos liberatos iri confidimus, cum erunt allata regestra, faceret tamen operae praetium Reverendissima Dominatio Vestra, si ipsa suis litteris scrupulum hunc nobis eximeret. Porro de tribus clavibus assensa est s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia. Vicepalatinum ut haberet, serio mandavit maiestas regia palatino Culmensi. Nemo autem nominatus est, quod nullius fuit nomen suggestum. Nova mitto a domino Sigismundo Vienna missa. Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, nono Calendas Decembres 1544.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis