Letter #2771
Elisabeth of Austria to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1544-12-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Elizabeth Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogithiae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae singularem erga nos animi propensionem et observantiam prae se ferentes, quibus nos invisit et adventum nostrum in hunc Magnum Ducatum Lituaniae faustum felicemque precata est. Atque sui ergo nos studii et observantiae monumentum nobis misit, quod pergrato accepimus animo, non solum munus, verum etiam animum donantis plurimi facientes. Habemusque gratias et favore nostro aliquando pro facultate nostra uberius referemus.
Quod autem Paternitas Vestra scribit, se huc non gravatim venturam nobis visendis causa, agnoscimus illius erga nos optimum animum. Cuius praesentia fuisset nobis gratissima, nisi alia negotia publica et privata eam remorarentur. Utcumque tamen est, nos affectum istum Paternitatis Vestrae apud nos magni aestimamus et gratitudine nostra referre curabimus.
Illam bene feliciterque valere optantes.
Vilnae, die secunda mensis Decembris, anno M-o D-o XLIIII-o.
Ex commissione serenissimae maiestatis reginalis propria