Letter #2778
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1545-01-04
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-01-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et felicitatem meique deditissimam commendationem.
Tametsi nihil ad praesens habeam, quod Vestrae Reverendissimae Paternitati scribam, pro meo tamen erga illam affectu, studio et observantia malui litteras argumento, quam nuntium litteris carere. Quibus illam viso, saluto et omnia fausta ac felicia illi ex animo precor. Et si qua in re pro mea parvitate Vestrae Reverendissimae Paternitati inservire potero, iubeat, velim, et factum putet. Fidem illibatam et diligentiam polliceor.
Cuius fidei et clientelae me trado ac devoveo.
Deditissimus servitor
Postscript:
Nova, qualiacumque sint, de expeditione s(acrae) or s(acratissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(acratissimae)⌉
[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉aciam [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ perfectum ve paper damaged⌈[m ve]m ve paper damaged⌉niet ad nos in
Quid
Nos credimus hanc serenissimam filiam
Aiunt hic