» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2778

Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1545-01-04
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-01-14

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1599, p. 463-468
2fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 68, f. 167

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observandissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Salutem et felicitatem meique deditissimam commendationem.

Tametsi nihil ad praesens habeam, quod Vestrae Reverendissimae Paternitati scribam, pro meo tamen erga illam affectu, studio et observantia malui litteras argumento, quam nuntium litteris carere. Quibus illam viso, saluto et omnia fausta ac felicia illi ex animo precor. Et si qua in re pro mea parvitate Vestrae Reverendissimae Paternitati inservire potero, iubeat, velim, et factum putet. Fidem illibatam et diligentiam polliceor.

Cuius fidei et clientelae me trado ac devoveo.

Vilnae, die 4 mensis Ianuarii, anno Domini M-o D-o XLV-o.

Deditissimus servitor Mathias a Mącolin, canonicus et scriba serenissimae Maiestatis Regiae

Postscript:

Nova, qualiacumque sint, de expeditione sacrae caesareae et catholicae maiestatis cum serenissimo Romanorum rege ad Ungariam aestate futura, quod felix faustumque sit, mitto Vestrae Reverendissimae Paternitati, sed fortasse ea omnia luculentius explorata habet. Si quid aliud evenerit, scribam.

Enclosure:

...aciam ... perfectu[m ve]niet ad nos in Austriam Deo dante et dabit principium expeditioni generali. De qua brevi plura et certiora scribam. Dicunt nonnulli, quod marchio Vasti, qui iam est apud caesarem, veniet hiemare Posonii vel Agriae cum veteranis Hispanis, est tamen incertum adhuc. Nos credimus caesarem habiturum XX milia peditum et X milia equitum.

Pontificem daturum X milia peditum.

Regem Galliae X milia peditum et III milia equitum.

Imperium Germanorum 40 milia peditum et octo milia equitum.

Ungarorum XXV milia equitum levis armaturae, partim ab istis provinciis conductis, partim per se etc.

Quid rex Angliae faciet, quid multi Italiae potentatus, quid haec provinciae? Classis quoque maritima non deerit.

Nos credimus hanc serenissimam filiam Annam uxorem fore duci Aureliensi et brevi ituram Mediolanum. Caesar tenebit in manu sua castra et fortalicia illius status, quousque habebunt filium quinque annorum etc.

Aiunt hic sacram caesaream maiestatem pro dote Mediolanum nequaquam daturam esse, sed inferiores provincias Flandriae. Nam ita in condicionibus pacis permissum est maiestati suae, utrum velit, dare poterit, si filiam suam duci Aureliensi, Mediolanum, si filiam serenissimi Romanorum regis, terras inferiores Flandriae etc.