Letter #278
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSNiepołomice, 1526-02-08
received Granada, [1526]-06-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
... egregio viro ... regio ac [sec]retario et oratori [sincere no]bis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Magnifice et egregie vir sincere nobis dilecte.
Ex cf.
Quantum autem hoc nobis statuique nostro Barensi detrimenti et nocumenti afferat, ex his, quae sequuntur, Strenuitas tua dignoscat.
Cum enim delinquentes carcere aut compedibus coercere volumus et ad arcem nostram Barensem relegamus, castellanus ille sive eius locumtenens aut amicitia vel potius pecunia corruptus a gubernatore nostro liberationem carceratorum petit, quae si negatur, seditiones in populo excitat, murmurat et eos, si placet , liberare potest in contumeliam et levitatem nostram. Qui si ad electionem nostram ordinaretur, minime auderet in talia facinora, cum eum facile et alienare et privare possemus, quando foret in potestate nostra, sed cum auctoritate caesarea electus et impositus est, eum minime castigare aut amovere valemus, quo fit, ut alio in castro ad cohibendos errores vasalorum nostrorum cogamur carceres et tenere et reformare, cum ex impunitate vel facilitate veniae sequitur audacia delinquendi.
Nec illud omittimus, licet sciamus Strenuitatem Tuam non latere Alarconem habuisse in mandatis a caesarea maiestate in decretatione per Borck delata, quod nobis castrum Barense cederet, qui minime consensit affirmans hoc ex consuetudine Hispanica esse, nisi ad tertium regis mandatum et per proprios hostiarios nuntiatum non posse salvo suo honore arcem restituere et ita nil obtinere potuimus. Ortae postea sunt difficultates, quas supra Tuae Strenuitati scripsimus, quas illi etiam certo explicare non possumus, cum ad hunc usque diem expeditionem cum Pantaleone missam videre nobis non concessum est, verum per litteras Strenuitatis Tuae moniti Ludovico nostro scripsimus, ut arcem omni, qua offerretur, condicione acceptare non renuat, procuraturi tandem apud caesaream maiestatem, ut illa, prout decet, nobis libere restituatur. Ideo nunc per has nostras Strenuitati Tuae nil novi desuper agendum aut tractandum cum caesarea maiestate committimus, donec sit nobis significatum per Ludovicum nostrum, quae novissime circa hanc arcem Barensem acta fuerint, quae in dies exspectamus. Haec tamen nunc scripsimus pro informatione et documento, ut si contingeret interea coram caesare aliquam desuper fieri mentionem ab illis, qui fortasse fingerent tamquam nos iam essemus contentae de isto castellano per caesaream maiestatem constituto, quem hactenus ignoramus, an nobis aliquam fidem aut oboedientiam praestiterit, et tunc Strenuitas Tua sciret respondere, quam hoc nobis non solum molestum, sed etiam grave fuerit, quod non credimus processisse de mente caesareae maiestatis, sed ad instigationem et suggestionem aliquorum, quod castellanus per nos nominatus, licet fuerit electus et repraesentatus ac per illustrem viceregem acceptatus, videlicet magnificus Ludovicus Poczotus, attamen, allegata illa consuetudine Hispanica, de qua supra perscripsimus, ad castellum non fuit intromissus cum nostra indignitate, et inde orta est haec turba.
Praeterea scripsit Strenuitas Tua, qualiter sacra caesarea maiestas paratum se obtulit facere nobis iustitiam cum omnibus nos indigne et iniuste super hoc statu Barensi impetentibus, nescimus tamen, quamdiu hoc exspectare debeamus, quandoquidem totiens nulliter et de facto impedite hactenus nil de iure aut de iustitia contra nos deductum sit nec saltem doctum de alicuius legitimo interesse, et iam totiens erat statutus terminus duci Mediolanensi etiam cum intimatione ad docendum de suo interesse et iuribus. Vicerex quoque exspectatus est. Itane ergo perpetuo ventilabitur haec causa nostra in suspenso?
Quapropter, ut et nos aliquid iam certi habeamus et Tuam Strenuitatem eo citius huc revocari possimus, volumus, ut haec interea secum mature revolvat et deliberet, et quando iterum illi scribemus, sciret et sit parata proponere coram caesarea maiestate hoc gravamen nostrum et negligentiam administrandae nobis iustitiae nostrae, et tunc sollicite instabit, quod caesarea maiestas omnibus adversariis nostris, ad hunc statum nostrum Barensem interesse suum praetendentibus, statuerit iam certum, ultimum et peremptorium terminum, infra quem causas asserti iuris sui proponere et terminare debeant sub poena perpetui silentii et repulsionis. Quod si sua asserta iura proposuerint, Tua Strenuitas iam non ignorat, quid pro nobis respondere debeat et quomodo causam nostram defendere cum illa reconventione super aliis bonis, prout ante scripsimus, et quo diligentius egerit Strenuitas Tua, eo citius rebus nostris istuc bene confectis se revocari et remunerari speret ac esxpectet.
Quantum est de capitulis matrimonii nostri, Tua Strenuitas omnem eam adhibeat operam et diligentiam, ut quicquid, quod favori nostro accedere adhuc poterit, obtinere valeat praesertim in eo articulo, quo cogi videmur ad legatorum satisfactionem contra capitula matrimonii nostri et illorum confirmationem, super quorum tractatu scripsimus ac commisimus Ludovico nostro nonnulla, quae adhuc nescimus ob temporis angustiam, quomodo perfecerit, illis autem intellectis Strenuitatem Tuam certiorem reddemus et tunc ibi necessarias petemus provisiones, quas noverimus opportunas et efficaces.
Licet nos ordinaverimus modum capiendi nummos Tuae Strenuitati ad contentationem et provisionem suam per illam viam a
De novitatibus, quae ibi aguntur, de quibus sacrae regiae maiestati satis perficienter perscripsit, fuimus et nos contentae et, ut ita frequenter faciat, hortamur. Et bene valeat.
Datae
Postscript:
Iam dudum est, quod nos scripsimus et misimus illustri domino comiti de Nassau tres quadragenas sabellorum, hactenus nescimus, si habuit. Scribat nobis Strenuitas Tua.