» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2782

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1545-01-17
            received Elbing (Elbląg), 1545-01-25

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 42

Prints:
1HE 1 No. 180, p. 172-173 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Felicem anni huius ingressusm, progressum et exitum feliciorem ac officiosissimam servitutis meae commendationem.

Quod per cubicularium nihil scripserim, celer eius discessus in causa fuit. Eram autem multis scribendis occupatus et per propinquum domini Elbingensis, pridie quam cubicularius discessit, scripseram, statim vero a discessu eius alias litteras dedi per Napolski. Quod cupit Reverendissima Dominatio Vestra, ex litterarum illius exemplo cognoscet. Neque dissentiunt alii. Omnes fere in ea sententia sunt audiendos esse. Hoc et syndicus petiit. Quid obtinuerit, ex responso illi dato, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae descriptum mittitur, cognoscet. Quod illi minime placuit, propterea quod cum terminum appellationi prosequendae praefigi postulasset, praefixus non est. Citatus autem est magistratus Gedanensis, cuius citationis exemplum mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae. Scripseram ego quoque iussu Reverendissimi Domini citationem, cuius exemplum mitto. Sed ea forma non placuit. Scripseram et aliam de commendatoria, quae fuerat quidem approbata, sed postea visum est, ut ne ageretur hoc tempore de commendatoria quicquam. Singulae quoque pro singulis civibus citationes scriptae fuerunt, qui erant in scheda notati, sed et contra hos visum est postea potius actionem reservare. Mitto exempla.

Speramus ipsam Reverendissimam Dominationem Vestram huc venturam, quae operae pretium esset factura, si veniret. Nam litteris mandare tutum non est, quae coram referre liceret. Scripsit ad me quidam, ut qua ratione reconciliari possent Gedanenses serenissimae maiestati regiae, certiorem se redderem. Respondi illi: mihi videri, quod placatior sit futura, si quod coacti facient, nihilominus sponte sua possessione cedant. Quid facturi sint, videbimus.

Novas turbas excitarunt litterae Caroli imperatoris. Qui cum regia maiestas cum expostulasset, quod iudicium camerae in civitatem Gedanensem sibi iurisdictionem usurparet mandatis ad eam scribendis, respondit: Gedanum urbem esse imperialem neque tam referre, cuius auctoritatem agnoscant Gedanenses, quam cuius imperium agnoscere debeant. Probat id ipsorum confessione, quod cum vocati essent anno superiore ad imperii comitia, excusando se fassi essent se quandoque imperium agnovisse, sed propter iniurias ordinis in regni ditionem transiisse. Quae verba graviter hic sunt animadversa, quamquam fieri potest, ut nihil sinistri cogitaverint, cum ea scriberent. Revera opus hic esset praesentia Reverendissimae Dominationis Vestrae, qua nemo habet in terris istis usum rerum maiorem. Futurum est in his comitiis difficultatum satis. Mul[ta] enim gravia impendent negotia. De Sancto Spiritu missa habita est nudiusquintus, perendie futura est propositio. Ex Maiore Polonia nondum fere quisquam venit vel consiliariorum, vel nuntiorum. Deus gratiam suam nobis imparti[at] et felicem comitiorum exitum concedat. Quem precor, ut Vestram quoque Reverendissimam {Vestram} Dominationem diu serve[t] incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, sedecimo Calendas Febru[arias] 1545.

Eiusdem Reverendissimae Dominations Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis